Propterea exspectat Dominus ut misereatur

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Dixit Isaias Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui exspectant eum Populus enim Sion habitabit in Ierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi Et dabit vobis Dominus panem arctum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum Et aures tuae audient verbum post tergum monentis Haec est via ambulate in ea et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut immunditiam menstruatae Egredere dices ei Et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis
Text Source Is 30,18–23

Conspectus