Gratias agimus Deo … Audientes fidem

Layer G/A
Fulltext Fratres Gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis Evangelii quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu Ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali In Christo Iesu Domino nostro
Text Source Kol 1,3–9

Conspectus