Commonere vos volo

Layer G/A
Fulltext Carissimi Commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit Sicut Sodoma et Gomorrha et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes Similiter et hi carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestatem autem blasphemant Cum Michael Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit Imperet tibi Dominus Hi autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur Vae illis quia in via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et in contradictione Core perierunt Hi sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semetipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferentur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum servata est in aeternum
Text Source Jd 1,5–13

Conspectus