Layer | L |
---|---|
Reference Number | ah54161 |
Fulltext | Profitentes Unitatem veneremur Trinitatem pari reverentia Tres personas asserentes personali differentes a se differentia Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia Pater Proles Sacrum Flamen Deus unus sed hi tamen habent quaedam propria Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia Patri Proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio Patri compar Filioque Spiritalis ab utroque procedit Connexio Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio Nil in Deo praeter Deum nulla causa praeter eum qui creat causalia Effectiva vel formalis causa Deus et finalis sed numquam materia Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia Quid sit gigni vel processus me nescire sum professus sed fide non dubia Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia Trinae sit laus Unitati sed et simplae Trinitati coaeterna gloria |
Text Source | AH 54:161 – Adamus de Sancto Victore |
Remark | Also under g02445 |