Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Italy (North) Jan 5 Epiphania (Vigilia) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Illumina quaesumus Domine populum tuum et splendore gratiae tuae cor eius semper accende ut salvatoris mundi stella famulante manifestata nativitas mentibus eorum et reveletur semper et crescat. 175
Italy (North) Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers VIII Idus Ianu… Coll Deus qui hodierna die unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti: concede propitius ut qui iam te ex fide cognovimus usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur. 175
Italy (North) Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Super oblatam Secr Ecclesiae tuae quaesumus Domine dona propitius intuere quibus non iam aurum tus et myrra profertur sed iisdem muneribus declaratur immolatur et sumitur Iesus Christus. 176
Italy (North) Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers VD Quia cum unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit in nova nos mortalitatis suae luce reparavit. Et ideo. 176
Italy (North) Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo unigenitus tuus in tua tecum gloria coaeternus in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit. Sed et memoriam. 176
Italy (North) Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta quaesumus Domine Deus noster ut quae sollemni celebramus officio purificatae mentis intellegentia consequamur. 176
Italy (North) Ep Gen Gen M2 Mass Propers Aliae orationes Or Deus illuminator omnium gentium da populis tuis perpetua pace gaudere et illud lumen splendidum infunde cordibus nostris quod trium magorum mentibus aspirasti. 177
Italy (North) Ep Gen Gen M2 Mass Propers Or Deus cuius unigenitus in substantia nostrae camis apparuit: praesta quaesumus ut per eum quem similem nobis foras agnovimus intus reformari mereamur. 177
Italy (North) Ep Gen Gen M2 Mass Propers Or Deus qui per huius celebritatis mysterium aeternitatis tuae lumen cunctis gentibus suscitasti: da plebi tuae redemptoris sui plenum cognoscere fulgorem ut ad perpetuam claritatem per eius incrementa perveniat per quem eadem sumpsit exordia. 177
Italy (North) Ep H1 D M2 Mass Propers Dominica I pos… Coll Vota quaesumus Domine supplicantis populi tui caelesti pietate prosequere ut et quae agenda sunt videat et adimplenda quae viderit convalescat. 177
Italy (North) Ep H1 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. 178
Italy (North) Ep H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 178
Italy (North) Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers XVIII Kalendas… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent quatenus quorum sollemnia agimus etiam actibus imitemur. 178
Italy (North) Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers Super oblatam Secr Hostias tibi Domine pro commemoratione sancti Felicis tui confessoris offerimus suppliciter deprecantes ut sicut illi praebuisti sacrae fidei largitatem sic nobis indulgentiam largiaris et pacem. 178
Italy (North) Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sanctorum precibus confidentes quaesumus Domine ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. 178
Italy (North) Ep H2 D M2 Mass Propers Dominica II po… Coll Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni nos adversitate custodi. 179
Italy (North) Ep H2 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Oblata Domine munera sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. 179
Italy (North) Ep H2 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Augeatur in nobis Domine quaesumus tuae virtutis operatio ut divinis vegetati sacramentis ad eorum promissa capienda tuo munere praeparemur. 179
Italy (North) Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers XVII Kalendas… Coll Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur cuius passione laetamur. 179
Italy (North) Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers Super oblatam Secr Suscipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Marcelli suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 180
Italy (North) Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. 180
Italy (North) Jan 18 Prisca M2 Mass Propers XV Kalendas Fe… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Priscae martyris tuae natalicia colimus et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. 180
Italy (North) Jan 18 Prisca M2 Mass Propers Super oblatam Secr Hostia Domine quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 180
Italy (North) Jan 18 Prisca M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. 181
Italy (North) Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers XIII Kalendas… Coll Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati Fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. 181
Italy (North) Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers Super oblatam Secr Hostias tibi Domine beati Fabiani martyris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 181
Italy (North) Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. 181
Italy (North) Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Eodem die nata… Coll Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. 182
Italy (North) Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Super oblatam Secr Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. 182
Italy (North) Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. 182
Italy (North) Jan 21 Agnes M2 Mass Propers XII Kalendas F… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Agnae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 182
Italy (North) Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Super oblatam Secr Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beata Agna martyre tua vincula peccatorum nostrorum absolve. 183
Italy (North) Jan 21 Agnes M2 Mass Propers VD In exsultatione praecipuae sollemnitatis hodiernae qua beata Agnes pretiosam mortem sexus fragilitate calcata pro Christi confessione suscipiens cum praemio sanctae virginitatis consummavit palmam martyrii adepta est promissum sponsionis aeternitatis. Per Christum Dominum nostrum. 183
Italy (North) Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. 183
Italy (North) Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers XI Kalendas Fe… Coll Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Vincentii martyris tui intercessione liberemur. 183
Italy (North) Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Super oblatam Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 183
Italy (North) Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 184
Italy (North) Ep H3 D M2 Mass Propers Dominica III p… Coll Omnipotens sempiterne Deus infirmitatem nostram propitius respice atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende. 184
Italy (North) Ep H3 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 184
Italy (North) Ep H3 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quos tantis Domine largiris uti mysteriis quaesumus ut effectibus nos eorum veraciter aptare digneris. 184
Italy (North) Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers V Kalendas Feb… Coll Deus qui nos annua beatae Agnae martyris tuae sollemnitate laetificas: da quaesumus ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. 185
Italy (North) Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers Super oblatam Secr Super has quaesumus hostias Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 185
Italy (North) Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta: praesta quaesumus ut et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae. 185
Italy (North) Ep H4 D M2 Mass Propers Dominica IIII… Coll Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere da nobis salutem mentis et corporis ut ea quae pro peccatis nostris patimur te adiuvante vincamus. 185
Italy (North) Ep H4 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. 186
Italy (North) Ep H4 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Munera tua nos Deus a delectationibus terrenis expediant et caelestibus semper instituant alimentis. 186
Italy (North) Feb 2 Purificatio BMV Candlemas Mense Februari… Or Erudi quaesumus Domine plebem tuam et quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari interius adsequi gratiae tuae luce concede. 186
Italy (North) Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Ad missas Coll Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam supplices exoramus ut sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae camis substantia in templo est praesentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. 186
Italy (North) Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Super oblatam Secr Exaudi Domine preces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus subsidium nobis tuae pietatis impende. 187
Italy (North) Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti intercedente beata semper virgine Maria et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 187
Italy (North) Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Nonis Februari… Coll Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. 187
Italy (North) Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Super oblatam Secr Suscipe munera Domine quae in beatae Agathae martyris tuae sollemnitate deferimus cuius nos scimus patrocinio liberari. 187
Italy (North) Feb 5 Agatha M2 Mass Propers VD Pro cuius nomine poenarum mortisque contemptum in utroque sexu fidelium cunctis aetatibus contulisti ut inter felicium martyrum palmas Agathen quoque beatissimam virginem victrici patientia coronares. Quae nec minis territa nec superata suppliciis de diaboli saevitia triumphavit quia in tuae deitatis confessione permansit. Et ideo. 188
Italy (North) Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beata Agatha martyre tua sempiterna protectione confirment. 188
Italy (North) Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Ad vesperum Or Indulgentiam nobis Domine beata Agatha martyr imploret quae tibi semper extitit et merito castitatis et tuae professione virtutis. 188
Italy (North) Ep H5 D M2 Mass Propers Dominica V (po… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut semper rationabilia meditantes quae tibi placita sunt et dictis exsequamur et factis. 188
Italy (North) Ep H5 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda dirigas. 189
Italy (North) Ep H5 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Caelestibus Domine pasti deliciis quaesumus ut semper eadem per quae veraciter vivimus appetamus. 189
Italy (North) Feb 14 Valentinus M2 Mass Propers XVI Kalendas M… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Valentini martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur. 189
Italy (North) Feb 14 Valentinus M2 Mass Propers Super oblatam Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato Valentino martyre tuo a cunctis nos defende periculis. 189
Italy (North) Feb 14 Valentinus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium ut cuius exsequimur actionem sentiamus effectum. 189
Italy (North) LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Orationes in L… Coll Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. 190
Italy (North) LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Super oblatam Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 190
Italy (North) LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Fideles tui Deus per tua dona firmentur ut eadem et percipiendo requirant et quaerendo sine fine percipiant. 190
Italy (North) LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers In LX ad sanct… Coll Deus qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus: concede propitius ut contra adversa omnia doctoris gentium protectione muniamur. 190
Italy (North) LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Super oblatam Secr Intende quaesumus Domine hostiam familiae tuae et quam sacris muneribus facis esse participem tribuas ad eius plenitudinem pervenire. 191
Italy (North) LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sit nobis quaesumus Domine cibus sacer potusque salutaris qui et temporalem vitam muniat et praestet aeternam. 191
Italy (North) LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers In Quinquagesi… Coll Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi atque a peccatorum vinculis absolutos ab omni nos adversitate custodi. 191
Italy (North) LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers Super oblatam Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 191
Italy (North) LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus per haec contra omnia adversa muniamur. 191
Italy (North) LXX H3 f4 Cin Ash Wednesday Feria IIII ad… Coll Concede nobis Domine praesidia militiae Christianae sanctis inchoare ieiuniis ut contra spiritales nequitias pugnaturi continentiae muniamur auxiliis. 192
Italy (North) LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Ad missas Coll Praesta Domine fidelibus tuis ut ieiuniorum veneranda sollemnia et congrua pietate suscipiant et secura devotione percurrant. 192
Italy (North) LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Super oblatam Secr Fac nos quaesumus Domine his muneribus offerendis convenienter aptari quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium. 192
Italy (North) LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Percepta nobis Domine praebeant sacramenta subsidium ut et tibi grata sint nostra ieiunia et nobis proficiant ad medelam. 192
Italy (North) LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Super populum Superpop Inclinantes se Domine maiestati tuae propitiatus intende ut qui divino munere sunt refecti caelestibus semper nutriantur auxiliis. 193
Italy (North) LXX H3 f6 M2 Mass Propers Feria VI ad sa… Coll Inchoata ieiunia quaesumus Domine benigno favore prosequere ut observantiam quam corporaliter exhibemus mentibus etiam sinceris exercere valeamus. 193
Italy (North) LXX H3 f6 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Sacrificium Domine observantiae paschalis offerimus: praesta quaesumus ut tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem. 193
Italy (North) LXX H3 f6 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti tua facias pietate concordes. 193
Italy (North) LXX H3 f6 M2 Mass Propers Super populum Superpop Tuere Domine populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda quia nulla ei nocebit adversitas si nulla Dominetur iniquitas. 193
Italy (North) Qu H1 D M2 Mass Propers In Quadragesim… Coll Deus qui Ecclesiam tuam annua quadragesimali observatione purificas: praesta familiae tuae ut quod a te obtinere abstinendo nititur hoc bonis moribus exsequatur. 194
Italy (North) Qu H1 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Sacrificium quadragesimalis initii sollemniter immolamus te Domine deprecantes: ut cum epularum restrictione carnalium a noxiis quoque voluptatibus temperemur. 194
Italy (North) Qu H1 D M2 Mass Propers VD Et te suppliciter exorare ut cum abstinentia corporali mens quoque nostra sensus declinet inlicitos. Et quae terrenae fragilitatis carnalibus epulis abnegamus humanae voluptatis pravis intentionibus amputetur ut ad sancta sanctorum fideliter salubriterque capienda competenti ieiunio valeamus aptari. 194
Italy (North) Qu H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium. 194
Italy (North) Qu H1 D M2 Mass Propers Ad vesperum Or Da nobis quaesumus omnipotens Deus et aeternae promissionis gaudia quaerere et quaesita citius invenire. 195
Italy (North) Qu H1 D M2 Mass Propers Ad fontes Or Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni adversitate custodi. 195
Italy (North) Qu H1 f2 M2 Mass Propers Feria II ad sa… Coll Converte nos Deus salutaris noster et ut nobis ieiunium quadragesimale proficiat mentes nostras caelestibus instrue disciplinis. 195
Italy (North) Qu H1 f2 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Accepta tibi sit Domine nostrae devotionis oblatio quae et ieiunium nostrum te operante sanctificet et indulgentiam nobis tuae consolationis obtineat. 195
Italy (North) Qu H1 f2 M2 Mass Propers (Ad complendum) Postcomm Salutaris tui Domine munere satiati supplices exoramus ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. 195
Italy (North) Qu H1 f2 M2 Mass Propers (Super populum) Secr Absolve Domine quaesumus nostrorum vincula peccatorum et quicquid pro eis meremur propitiatus averte. 196
Italy (North) Qu H1 f3 M2 Mass Propers Feria III ad s… Coll Respice Domine familiam tuam et praesta ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat quae se carnis maceratione castigat. 196
Italy (North) Qu H1 f3 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et a cunctis nos defende periculis. 196
Italy (North) Qu H1 f3 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. 196
Italy (North) Qu H1 f3 M2 Mass Propers Super populum Superpop Ascendant ad te Domine preces nostrae et ab Ecclesia tua cunctam repelle nequitiam. 196
Italy (North) Qu QuT f4 M2 Mass Propers Feria IIII ad… Or Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi et contra cuncta nobis adversantia dexteram tuae maiestatis extende. 197
Italy (North) Qu QuT f4 M2 Mass Propers Ad missam Coll Devotionem populi tui quaesumus Domine benignus intende ut qui per abstinentiam macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente. 197
Italy (North) Qu QuT f4 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. 197
Italy (North) Qu QuT f4 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 197
Italy (North) Qu QuT f4 M2 Mass Propers Super populum Superpop Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae claritatis illustra ut videre possimus quae agenda sunt et quae recta sunt agere valeamus. 197
Italy (North) Qu H1 f5 M2 Mass Propers Feria V Coll Aufer a nobis Domine quaesumus iniquitates nostras ut ad sancta sanctorum puris meramur sensibus introire. 198
Italy (North) Qu H1 f5 M2 Mass Propers Super oblatam Secr Sacrificium Domine observantiae paschalis offerimus: praesta quaesumus ut tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem. 198