Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Dömös preparation and vesting for Mass Or Da Domine virtutem 157 (79r)
Dömös preparation and vesting for Mass Or Obumbra Domine 157 (79r)
Dömös preparation and vesting for Mass Or Umeros meos et pectus meum Spiritus Sancti gratia protege 157 (79r)
Dömös preparation and vesting for Mass Or Omnipotens sempiterne Deus te suppliciter exoro ut fraude omnium fuscationum (?) 〈malim suffo-cationum〉 exu<a>tus albaque veste indutus te sequi merear ad regna ubi vera sunt 〈gaudia〉. 157 (79r)
Dömös preparation and vesting for Mass Or Circumcide Domine 157 (79r)
Dömös preparation and vesting for Mass Or Manipulum 157 (79r)
Dömös preparation and vesting for Mass Or Stola iustitiae 157 (79r)
Dömös preparation and vesting for Mass Or Indue me Domine 157 (79r)
Dömös preparation and vesting for Mass Or Deus aeternorum 157 (79r)
Dömös Mass ordinary Or Placeat tibi sancta Trinitas obsequium servitutis meae et praesta ut sacrificium 〈quod〉 oculis tuae maiestatis indignus obtuli sit tibi placens mihique et omnibus pro quibus illud obtuli sit te miserante 〈propitiabile〉. 157 (79r)
Dömös Ioannes Baptista M2 Mass Propers Secr Beati Ioannis Baptistae precibus et meritis haec oblatio nostrae servitutis tibi quaesumus Domine acceptabilis et nobis efficiatur salutis. 158 (79v)
Dömös Ioannes Baptista M2 Mass Propers Postcomm Deus qui in beati Ioannis Baptistae commemoratione nos tuis mysteriis refecisti ipsius quaesumus precibus et meritis omnes criminum nostrorum sordes absterge et tui spiritus gratiam mentibus nostris dignanter infunde. 158 (79v)
Dömös Petrus apostolus M2 Mass Propers De sancto Petr… Coll Deus qui regni caelestis clavium beato Petro apostolo tuo tradidisti potestatem praesta quaesumus ut per eius ministerium in aeternae patriae recipi mereamur claritatem. 158 (79v)
Dömös Petrus apostolus M2 Mass Propers Secr Deus qui beatum Petrum apostolum populorum tuorum pastorem constituisti eius quaesumus interventu sacramentorum tuorum salutaribus epulis nos reficere digneris. 158 (79v)
Dömös Petrus apostolus M2 Mass Propers Postcomm Sumptis gratiae tuae muneribus praesta quaesumus Domine Deus noster ut te semper in beati Petri apostoli commemoratione laudemus et tuam misericordiam ipso interveniente percipiamus. 158 (79v)
Dömös de omnibus apostolis M2 Mass Propers De omnibus apo… Coll Omnipotens sempiterne Deus clementiam tuam suppliciter imploramus ut intercedentibus omnibus apostolis tuis et vitae praesentis subsidium et aeternae benedictionis gratiam percipiamus. 158 (79v)
Dömös de omnibus apostolis M2 Mass Propers Secr Respice Domine nostrae servitutis munera quae in apostolorum tuorum omnium commemoratione tuae pietati deferimus et praesta ut eorum intercessione nobis fiant salutaria. 158 (79v)
Dömös de omnibus apostolis M2 Mass Propers Postcomm Pignus vitae aeternae capientes humiliter Domine imploramus ut sanctorum apostolorum tuorum fulti patrociniis a cunctis perturbationibus liberati tranquilla tibi servitute famulemur. 159 (80r)
Dömös Apr 23 Georgius M2 Mass Propers De sancto Geor… Coll Deus qui beato Georgio martyri tuo de antiquo hoste victoriam et in caelis aeternae retributionis palmam contulisti da nobis quaesumus eius intercessione contra omnes adversitates subsidium et perpetuae felicitatis obtinere triumphum. 159 (80r)
Dömös Apr 23 Georgius M2 Mass Propers Secr Intercessio sancti martyris tui Georgii quaesumus Domine nostrae oblationis munus tuae maiestati reddat acceptum ut in tua semper benedictione laetemur. 159 (80r)
Dömös Apr 23 Georgius M2 Mass Propers Postcomm Da quaesumus Domine ut familia tua in beati Georgii martyris tui commemoratione tuis muneribus refecta eius patrocinio ab omni adversitate liberata te fiat operante devota et te protegente secura. 159 (80r)
Dömös Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers De sancto Adal… Coll Deus qui beatum Adalbertum martyrem tuum atque pontificem gloria et honore coronasti concede nobis famulis tuis eius precibus et meritis consequi veniam omnium delictorum et perfrui gaudiis beatorum. 159 (80r)
Dömös Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers Secr Gratanter Domine Deus suscipe hoc sacrificium quod in honorem sancti Adalberti martyris tui atque pontificis immolamus et ipsius precibus dona nobis indulgentiam et requiem sempiternam. 160 (80v)
Dömös Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers Postcomm Sumpta Domine sacramenta intercedente beato Adalberto martyre tuo atque pontifice proficiant nobis ad salutem et ad aeterna perducant gaudia. 160 (80v)
Dömös Sep 24 Gerardus Sagredo M2 Mass Propers De sancto Gera… Coll Deus qui beatum Gerardum pontificem in agone martyrii et stola immortalitatis coronasti concede propitius ut cuius commemorationem devotis mentibus celebramus in terris eius perpetua defensione muniamur in caelis. 160 (80v)
Dömös Sep 24 Gerardus Sagredo M2 Mass Propers Secr Oblata Domine munera tua virtute sanctifica et intercessione beati Gerardi pontificis et martyris ab omnibus nos defende periculis. 160 (80v)
Dömös Sep 24 Gerardus Sagredo M2 Mass Propers Postcomm Satiasti Domine familiam tuam pretiosissimi corporis et sanguinis 〈Filii〉 tui libamine praesta quaesumus ut intercessione beati Gerardi martyris tui atque pontificis nobis proficiat ad salutem animae et corporis. 160 (80v)
Dömös Jul 17 Benedictus eremita M2 Mass Propers De sancto Bene… Coll Clementiam tuam omnipotens 〈Deus〉 suppliciter imploramus ut beati confessoris tui Benedicti meritis percepta peccatorum indulgentia ad aeterna mereamur pervenire gaudia. 162 (81v)
Dömös Jul 17 Benedictus eremita M2 Mass Propers Secr Oblatum maiestati tuae Domine Deus sacrificium intercessione beati Benedicti confessoris tui quaesumus indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat et a nobis noxia cuncta depellat. 162 (81v)
Dömös Jul 17 Benedictus eremita M2 Mass Propers Postcomm Sumptis vitae aeternae mysteriis quaesumus Domine ut interventu beati Benedicti confessoris tui et temporalibus abundemus commodis et nullis afficiamur adversis. 163 (82r)
Dömös Sep 1 Aegidius M2 Mass Propers De sancto Aegi… Coll Praetende nobis Domine misericordiam tuam et beati Aegidii abbatis intercessio cuius nos dedisti patrociniis adiuvari tribue ut maiestatem tuam exoret pro nobis. 163 (82r)
Dömös Sep 1 Aegidius M2 Mass Propers Secr Intercessio quaesumus Domine beati Aegidii abbatis munera nostra commendet nosque eius veneratio sancta tuae maiestati reddat acceptos. 163 (82r)
Dömös Sep 1 Aegidius M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Aegidio abbate contra omnia adversa muniamur et ad gaudia aeterna consequenda spes nobis suppetat et facultas. 163 (82r)
Dömös Aug 20 Stephanus rex M2 Mass Propers De sancto Step… Coll Deus qui beatum Stephanum regem et confessorem tuum terreni imperii gloria et honore coronasti et sanctorum tuorum societate sublimasti praesta quaesumus ut quem Pannonia meruit habere divinae religionis doctorem in terris eum modo Ecclesia tua mereatur habere defensorem in caelis. 163 (82r)
Dömös Aug 20 Stephanus rex M2 Mass Propers Secr Sacrificium quod tuae Domine maiestati offerimus benigno vultu respice et intercessione beati Stephani regis et confessoris tui nos ab omnium inimicorum insidiis defende et praemia aeternae vitae concede. 164 (82v)
Dömös Aug 20 Stephanus rex M2 Mass Propers Postcomm Tuere Domine familiam tuam et quam per doctrinam beati Stephani regis et confessoris tui de tenebris ad veram lucem convertisti eam post istius temporis decursum oblati sacrificii munimine clementer perducas ad regna caelorum. 164 (82v)
Dömös Nov 5 Emericus M2 Mass Propers De sancto Henr… Coll Fac nos Domine Deus noster beati confessoris tui Henrici foveri suffragiis et quem diversis miraculis facis clarescere eius nos precibus a peccatis absolutos in tua semper miseratione custodi. 164 (82v)
Dömös Nov 5 Emericus M2 Mass Propers Secr Beati Henrici confessoris tui oratio tibi Domine munera nostra commendet ut ipso interveniente haec sacramenta nobis salutem conferant et munimen. 164 (82v)
Dömös Nov 5 Emericus M2 Mass Propers Postcomm Satiati Domine gratiae tuae muneribus quaesumus ut beatus Henricus confessor tuus sua nos intercessione muniat in cuius commemoratione haec sancta tibi libavimus sacramenta. 164 (82v)
Dömös de omnibus confessoribus M2 Mass Propers De sanctis con… Coll Deus qui nos sanctorum confessorum tuorum confessionibus gloriosis circumdas et protegis da nobis et eorum imitatione proficere et intercessione gaudere. 165 (83r)
Dömös de omnibus confessoribus M2 Mass Propers Secr Respice Domine quaesumus oblationem nostram et omnium sanctorum confessorum tuorum precibus ab omnibus culpis nos dignanter absolve. 165 (83r)
Dömös de omnibus confessoribus M2 Mass Propers Postcomm Benedictionum tuarum ubertate repleti quaesumus Domine ut omnium sanctorum confessorum tuorum intercessione tuis semper subsidiis multiplicemur et donis. 165 (83r)
Dömös Jul 13 Margarita M2 Mass Propers De sancta Marg… Coll Deus qui beatam Margaritam virginitatis et martyrii merito in caelesti gloria coronasti eius precibus fac nos quaesumus participes caelestium gaudiorum. 165 (83r)
Dömös Jul 13 Margarita M2 Mass Propers Secr Haec victima Domine quaesumus pro beatae virginis Margaritae martyrio oblata et mentium nobis sanctitatem et corporum obtineat sanitatem. 165 (83r)
Dömös Jul 13 Margarita M2 Mass Propers Postcomm Huius Domine sacramenti perceptione et beatae Margaritae virginis intercessione et tu in nobis manere dignare et nos in te iugiter manere concede. 165 (83r)
Dömös de omnibus virginibus M2 Mass Propers De omnibus vir… Coll Da misericors Deus ut omnium sanctarum virginum tuarum intercessio nos semper ab omnibus tueatur adversis. 165 (83r)
Dömös de omnibus virginibus M2 Mass Propers Secr Supplices te rogamus omnipotens Deus ut omnibus sanctis virginibus tuis intercedentibus sacrificium nostrum placatus accipias et vitam nostram ab omni adversitate custodias. 166 (83v)
Dömös de omnibus virginibus M2 Mass Propers Postcomm Tuis omnipotens Deus refecti sacramentis quaesumus ut omnium sanctarum virginum tuarum intercessione et corpore tibi placeamus et mente. 166 (83v)
Dömös Reliquiae M2 Mass Propers De his, quorum… Coll Propitiare quaesumus Domine nobis famulis tuis pro sanctorum tuorum merita gloriosa quorum patrocinia in praesenti requiescunt ecclesia ut eorum pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. 166 (83v)
Dömös Reliquiae M2 Mass Propers Secr Suscipiat clementia tua Domine quaesumus de manibus nostris munus oblatum et per sanctorum tuorum quorum reliquiae in hac requiescunt ecclesia orationes ab omnibus nos emundet peccatis. 166 (83v)
Dömös Reliquiae M2 Mass Propers Postcomm Divina libantes mysteria quae pro sanctorum tuorum quorum reliquiae in praesenti ecclesia requiescunt veneratione tuae Domine obtulimus pietati praesta quaesumus ut per ea veniam mereamur peccatorum et caelestis gratiae donis reficiamur. 166 (83v)
Dömös de omnibus sanctis M2 Mass Propers De omnibus san… Coll Deus qui nos omnium sanctorum commemoratione laetificas eorum quaesumus precibus et meritis fac nos aeternae salvationis praesidiis muniri et concede ut in eorum beata societate mereamur coniungi. 166 (83v)
Dömös de omnibus sanctis M2 Mass Propers Secr Haec oblatio quaesumus Domine omnium sanctorum precibus et meritis suffragantibus tibi grata fiat et nos ab omni reatu tua gratia largiente misericorditer absolvat. 167 (84r)
Dömös de omnibus sanctis M2 Mass Propers Postcomm Sacramenti tui Domine munus quod tua gratia largiente percepimus omnium sanctorum meritis intervenientibus nobis ad aeternum remedium proficere sentiamus. 167 (84r)
Dömös de sapientia M2 Mass Propers De sancta Sapi… Coll Deus qui per coaeternam tibi sapientiam hominem cum non esset condidisti perditumque misericorditer reformasti praesta quaesumus ut eadem pectora nostra inspirante te tota mente amemur et ad te toto corde curramus. 167 (84r)
Dömös de sapientia M2 Mass Propers Secr Sanctificetur quaesumus Domine huius nostrae oblationis munus tua cooperante sapientia ut tibi placere possit ad laudem et nobis proficiat ad salutem. 167 (84r)
Dömös de sapientia M2 Mass Propers Postcomm Infunde quaesumus Domine per haec sancta quae sumpsimus cordibus nostris tuae lumen sapientiae ut te veraciter agnoscamus et fideliter diligamus. 167 (84r)
Dömös de emundatione cordis M2 Mass Propers De emundatione… Coll Deus cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur et nullum latet secretum purifica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri ut perfecte te diligere et digne laudare mereamur. 167 (84r)
Dömös de emundatione cordis M2 Mass Propers Secr Haec oblatio Domine Deus cordis nostri maculas emundet ut Sancti Spiritus digna efficiatur habitatio. 168 (84v)
Dömös de emundatione cordis M2 Mass Propers Postcomm Sacrificii tui omnipotens Deus repleti participatione quaesumus ut Sancti Spiritus infusione purificatis mentibus tuae pietatis tribuas nobis celebrare mysterium. 168 (84v)
Dömös de caritate M2 Mass Propers Missa de sanct… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui iustitiam tuae laudis in cordibus credentium digito tuo scribis da nobis fidei spei et caritatis augmentum et ut mereamur assequi quod promittis fac nos amare quod praecipis. 168 (84v)
Dömös de caritate M2 Mass Propers Secr Mitte Domine quaesumus Spiritum Sanctum qui et haec nostra praesentia munera tuum nobis efficiat sacramentum et ad hoc percipiendum corda nostra purificet. 168 (84v)
Dömös de caritate M2 Mass Propers Postcomm Gratiam Sancti Spiritus quaesumus Domine mentibus nostris infunde ut quos sacramentorum tuorum communione refecisti in tuae dilectionis coniunctione conservare digneris. 168 (84v)
Dömös contra tentationes M2 Mass Propers Pro temptatione Coll Omnipotens mitissime Deus respice propitius preces nostras et libera corda nostra de malarum tentatione cogitationum ut Sancti Spiritus dignum fieri habitaculum mereamur. 168 (84v)
Dömös contra tentationes M2 Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine has oblationes quas tuae pietati supplices offerimus pro salute animarum nostrarum quatenus eas Sancti Spiritus tui gratia illuminare et confortare digneris. 169 (85r)
Dömös contra tentationes M2 Mass Propers Postcomm Per hoc quaesumus Domine sacrificium quod tuae obtulimus pietati ab omnibus corda nostra emunda tentationibus. 169 (85r)
Dömös contra tentationes M2 Mass Propers Alia Or Deus qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum illumina quaesumus corda nostra gratiae tuae splendore ut digna maiestati tuae cogitare et diligere valeamus. 169 (85r)
Dömös contra tentationes M2 Mass Propers Alia Coll Ure igne Sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum Domine ut tibi casto corde serviamus et mundo corpore placeamus. 169 (85r)
Dömös contra tentationes M2 Mass Propers Secr Fac nos quaesumus omnipotens Deus mundo corde et corpore sacrificare tibi hostiam laudis et salva nos per indulgentiam quos es dignatus redimere per gratiam. 169 (85r)
Dömös contra tentationes M2 Mass Propers Postcomm Domine adiutor noster et protector adiuva nos ut refloreat caro nostra vigore pudicitiae et sanctimoniae novitate ereptamque de manu Tartari in resurrectionis gaudium iubeas praesentari. 169 (85r)
Dömös pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Postcomm 〈Deus qui vivorum es Salvator omnium in te sperantium qui non vis mortem peccatorum nec laetaris in perditione morientium te suppliciter deprecor ut concedas mihi〉 veniam omnium delictorum meorum ut et admissa defleam et postmodum non admittam ut cum mihi extrema dies finisque vitae advenerit emundatum delictis omnibus me angelus sanctitatis suscipiat. 171 (86r)
Dömös pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Alia Coll Deus cui proprium est parcere et salvare et non perire propitius esto mihi peccatori et quicquid iniquitatis vel peccati ego miser neglegenter commisi tu pius supplex obsecro clementer indulge. 171 (86r)
Dömös pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Secr Per huius quaeso Domine oblationis virtutem omnium peccatorum meorum vincula disrumpe et quicquid poenarum merui propitiatus averte. 171 (86r)
Dömös pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Postcomm Sumpto Domine corporis et sanguinis tui sacramento praesta quaesumus ut hoc idem mihi peccatori proficiat ad veniam quod etiam totius mundi profuit ad salutem. 171 (86r)
Dömös pro rege M2 Mass Propers Missa pro rege Coll Quaesumus omnipotens Deus ut famulus tuus rex noster qui tua miseratione suscepit regni gubernacula virtutum etiam omnium percipiat incrementa quibus decenter ornatus et vitiorum monstra devitare et hostes superare et ad te qui via veritas et vita es gratiosus valeat pervenire. 171 (86r)
Dömös pro rege M2 Mass Propers Secr Suscipe munera et preces Ecclesiae tuae Deus pro salute famuli tui regis nostri et protectione omnium fidelium populorum supplicantis et antiqua bracchii tui operare miracula ut superatis pacis inimicis secura tibi Christianorum libertas. 171 (86r)
Dömös pro rege M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut mysteria sancta quae sumpsimus famulum tuum regem nostrum ab omnibus tueantur adversis quatenus et in hoc saeculo pacis obtineat tranquillitatem et post istius temporis decursum ad aeternam perveniat hereditatem. 172 (86v)
Dömös pro episcopo M2 Mass Propers Missa pro epis… Coll Deus omnium fidelium pastor et rector famulum tuum N. episcopum nostrum quem Ecclesiae tuae pastorem praeesse voluisti propitius respice da ei quaesumus verbo et exemplo quibus praeest proficere ut ad vitam una cum grege sibi credito perveniat sempiternam. 172 (86v)
Dömös pro episcopo M2 Mass Propers Secr Oblatis Domine placare muneribus et famulum tuum episcopum nostrum N. quem populo tuo praeesse voluisti assidua protectione guberna. 172 (86v)
Dömös pro episcopo M2 Mass Propers Postcomm Haec nos Domine divini sacramenti perceptio protegat et famulum tuum episcopum nostrum N. quem Ecclesiae tuae praeesse voluisti una cum grege sibi commisso salvet semper et muniat. 172 (86v)
Dömös pro abbate M2 Mass Propers Missa pro abba… Coll Da famulo tuo abbati nostro N. quaesumus Domine spiritum veritatis et pacis ut et te tota mente cognoscat et quae tibi sunt placita toto corde sectetur. 172 (86v)
Dömös pro abbate M2 Mass Propers Secr Concede quaesumus Domine famulo tuo abbati nostro suorum per haec sacramenta veniam delictorum et quod meritis non praesumit indulgentiae tuae largitate percipiat. 172 (86v)
Dömös pro abbate M2 Mass Propers Postcomm Protector in te sperantium Deus salva famulum tuum abbatem nostrum ut per haec sacramenta quae tuae maiestati obtulimus a peccatis liber et ab hostium insidiis securus in tua semper gratia perseveret. 173 (87r)
Dömös pro congregatione pro praelatis M2 Mass Propers Missa 〈pro〉 pr… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui facis mirabilia magna solus praetende super nos famulos tuos et super cunctam congregationem nobis commissam spiritum gratiae salutaris et ut in veritate tibi complaceamus perpetuum nobis rorem tuae benedictionis infunde. 173 (87r)
Dömös pro congregatione pro praelatis M2 Mass Propers Secr Hostias Domine famulorum tuorum placatus intende et quas in honorem nominis tui devota mente pro eis celebramus proficere sibi sentiant ad medelam. 173 (87r)
Dömös pro congregatione pro praelatis M2 Mass Propers Postcomm Quos caelesti recreas munere perpetuo Domine comitare praesidio et quos fovere non desinis dignos fieri sempiterna redemptione concede. 173 (87r)
Dömös pro congregatione pro praelatis M2 Mass Propers Alia Or Famulos tuos quaesumus Domine benignus intende et eis dignanter pietatis tuae custodiam impende. 173 (87r)
Dömös pro congregatione M2 Mass Propers Missa pro cong… Coll Defende quaesumus Domine beato Benedicto confessore tuo intercedente nostram ab omni adversitate congregationem et tibi toto corde prostratam ab hostium propitius tuere clementer insidiis. 173 (87r)
Dömös pro congregatione M2 Mass Propers Secr Suscipe quaesumus omnipotens Deus nostrae oblationem devotionis et per virtutem huius sacramenti famulos congregationis istius a cunctis protege adversitatibus. 174 (87v)
Dömös pro congregatione M2 Mass Propers Postcomm Sumptis redemptionis nostrae muneribus praesta quaesumus misericors Deus eorum celebratione nobis tuae protectionis contra omnes adversitates subsidium. 174 (87v)
Dömös pro congregatione M2 Mass Propers Alia Or Copiosa protectionis tuae beneficia quaesumus Domine Deus familia ista consequatur ut quae sacratis tibi liminibus devota consistit intercessione beati Benedicti confessoris tui vitae praesentis subsidio gratuletur et gratiam aeternae benedictionis inveniat. 174 (87v)
Dömös pro congregatione M2 Mass Propers Alia missa Coll Familiam huius coenobii quaesumus Domine intercedente beata Dei Genitrice Maria et beato Benedicto confessore tuo cum omnibus sanctis perpetuo guberna moderamine ut assit nobis et in securitate cautela et inter aspera fortitudo. 174 (87v)
Dömös pro congregatione M2 Mass Propers Secr Respice Domine propitius ad hostiam nostrae servitutis pro nobis et pro omni familia tua in hoc coenobio de gente tuo conspectui immolandam ut professionis sanctae propositum quod te inspirante suscepimus te gubernante custodiamus. 174 (87v)
Dömös pro congregatione M2 Mass Propers Postcomm Suscipe Domine preces nostras et muro custodiae tuae hoc ovile tuum circumda ut omni adversitate depulsa sit semper domicilium incolumitatis et pacis. 175 (88r)
Dömös pro fratribus M2 Mass Propers Missa in monas… Coll Deus Pater omnipotens verus pastor fidelium animarum concede nobis famulis tuis in hoc praesenti monasterio sanctae Margaritae virginis nec non sub regula sancti Benedicti constitutis in tuo amore caritatem et pacem ut quibus in unum congregatis iudicata est communio facultatum sit etiam te miserante sancta coniunctio animarum. 175 (88r)
Dömös pro fratribus M2 Mass Propers Secr Munera nostra tuae maiestati reverenter oblata caelesti benedictione sanctifica et per haec sacrosancta reconciliationis mundi mysteria nobis famulis tuis peccatoribus vinculum dilectionis infunde. 175 (88r)
Dömös pro fratribus M2 Mass Propers Postcomm Dirige nos quaesumus Domine famulos tuos in unitatem tuae caritatis et pacis et per haec sancta redemptionis mundi quae sumpsimus mysteria in unitate sanctae conversationis conservare digneris. 175 (88r)
Dömös pro amico M2 Mass Propers Missa pro amico Coll Omnipotens sempiterne Deus miserere famulo tuo N. et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeternae ut et donante tibi cupiat et tota virtute perficiat. 175 (88r)
Dömös pro amico M2 Mass Propers Secr Proficiat quaesumus Domine haec oblatio quam tuae supplices offerimus maiestati ad salutem famuli tui (famulorum tuorum) ut tua providentia eius (eorum) vita inter adversa et prospera ubique dirigatur. 176 (88v)
Dömös pro amico M2 Mass Propers Postcomm Sumentes Domine perpetuae sacramenta salutis tuam deprecamur clementiam ut per ea famulum tuum (famulos tuos) ab omni adversitate protegas. 176 (88v)