Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Dömös Sep 22 Vitalis Candidus Agaunensis Exuperius Agaunensis Innocentius Agaunensis Mauritius Victor Agaunensis M2 Mass Propers Secr Respice Domine munera quae in passione sanctorum martyrum tuorum Mauritii Exsuperii Candidi Victoris Innocentis et Vitalis ac sociorum eorundem deferimus et praesta ut quorum honore sunt grata eorum nobis fiant intercessione perpetua. 124 (62v)
Dömös Sep 22 Vitalis Candidus Agaunensis Exuperius Agaunensis Innocentius Agaunensis Mauritius Victor Agaunensis M2 Mass Propers Postcomm Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te rogamus Domine ut quorum gloriamur triumphis protegamur auxiliis. 124 (62v)
Dömös Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers De sancto Cosm… Coll Magnificet te Domine sanctorum martyrum tuorum Cosmae et Damiani beata sollemnitas qua et illis gloriam sempiternam et opem nobis ineffabili providentia contulisti. 124 (62v)
Dömös Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Secr In tuorum Domine pretiosa morte iustorum sacrificium illud offerimus de quo martyrum sumpsit principium quod quaesumus propitiationis tuae nobis munus obtineat. 125 (63r)
Dömös Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Postcomm Sit nobis Domine sacramenti tui certa libatio quae cum beatorum martyrum tuorum Cosmae et Damiani meritis imploratur. 125 (63r)
Dömös Sep 29 Michael M2 Mass Propers In die de sanc… Coll Deus qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas concede propitius ut quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur ab his in terra nostra vita muniatur. 125 (63r)
Dömös Sep 29 Michael M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine laudis offerimus suppliciter deprecantes ut easdem angelico pro nobis interveniente suffragio et placatus accipias et ad salutem nostram provenire concedas. 125 (63r)
Dömös Sep 29 Michael M2 Mass Propers Postcomm Beati archangeli tui Michaelis et omnium caelestium virtutum intercessione suffulti supplices te Domine deprecamur ut quod honore prosequimur contingamus et mente. 125 (63r)
Dömös Sep 30 Hieronymus M2 Mass Propers De sancto Hier… Coll Deus qui nobis per beatum Hieronymum confessorem sacerdotemque tuum scripturae sanctae veritatem et mystica sacramenta revelare dignatus es praesta quaesumus ut cuius natalicia colimus eius semper et erudiamur doctrinis et meritis adiuvemur. 125 (63r)
Dömös Sep 30 Hieronymus M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beati Hieronymi confessoris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 126 (63v)
Dömös Sep 30 Hieronymus M2 Mass Propers Postcomm Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiae tuae beatum Hieronymum confessorem scripturae sanctae et verum interpretem et tractatorem catholicum tribuisti concede propitius ut eius semper erudita doctrinis stabili fide in confessione tui nominis et agnitione proficiat. 126 (63v)
Dömös Oct 1 Remigius Germanus Vedastus Bavo M2 Mass Propers De sancto Germ… Coll Exaudi Domine populum tuum et sanctorum tuorum Germani Remigii Vedasti et Bavonis sollemnia celebrantes temporalis vitae nos tribue pace gaudere et aeternum reperire subsidium. 126 (63v)
Dömös Oct 1 Remigius Germanus Vedastus Bavo M2 Mass Propers Secr Preces nostras quaesumus Domine et tuorum respice oblationes fidelium ut tibi gratae sint in tuorum festivitate sanctorum et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. 126 (63v)
Dömös Oct 1 Remigius Germanus Vedastus Bavo M2 Mass Propers Postcomm Repleti sacramento reparationis humanae praesta quaesumus Domine ut per ea quae nobis munere dignaris praebere caelesti per haec eadem tribuas nobis inhaerere donis caelestibus. 126 (63v)
Dömös Oct 7 Marcus papa M2 Mass Propers De sancto Marco Coll Exaudi quaesumus Domine preces nostras et interveniente beato Marco confessore tuo atque pontifice supplicationes nostras placatus intende. 127 (64r)
Dömös Oct 7 Marcus papa M2 Mass Propers Secr Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. 127 (64r)
Dömös Oct 7 Marcus papa M2 Mass Propers Postcomm Da quaesumus Domine fidelibus populis sanctorum tuorum semper veneratione laetari et eorum perpetua supplicatione muniri. 127 (64r)
Dömös Oct 8 Marcellus Pardulphus Apuleius Bacchus Sergius M2 Mass Propers De sanctis Mar… Coll Sanctorum tuorum nos Domine Marcelli Pardulphi Apulei Sergii et Bacchi beata merita prosequantur et suo semper faciant amore ferventes. 127 (64r)
Dömös Oct 8 Marcellus Pardulphus Apuleius Bacchus Sergius M2 Mass Propers Secr Maiestatem tuam nobis Domine quaesumus haec hostia reddat immolanda placatam tuorum digna postulatione sanctorum. 127 (64r)
Dömös Oct 8 Marcellus Pardulphus Apuleius Bacchus Sergius M2 Mass Propers Postcomm Sacramentis Domine muniamur acceptis et sanctorum tuorum Marcelli Pardulphi Apulei Sergii et Bacchi contra omnes nequitias irruentes armis caelestibus protegamur. 127 (64r)
Dömös Oct 9 Rusticus Eleutherius Dionysius Parisiensis M2 Mass Propers De sanctis Dio… Coll Deus qui hodierna die beatum Dionysium virtute constantiae in passione roborasti quique illi ad praedicandam gentibus gloriam tuam Rusticum et Eleutherium sociare dignatus es tribue nobis quaesumus ex eorum imitatione pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. 128 (64v)
Dömös Oct 9 Rusticus Eleutherius Dionysius Parisiensis M2 Mass Propers Secr Hostia Domine quaesumus quam in sanctorum tuorum Dionysii Rustici et Eleutherii nataliciis recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 128 (64v)
Dömös Oct 9 Rusticus Eleutherius Dionysius Parisiensis M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedentibus sanctis tuis Dionysio Rustico et Eleutherio per haec contra omnia adversa muniamur. 128 (64v)
Dömös Oct 14 Calixtus M2 Mass Propers De sancto Cali… Coll Deus qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere ad amorem tuum nos misericorditer per sancti Calixti martyris tui atque pontificis exempla restaura. 128 (64v)
Dömös Oct 14 Calixtus M2 Mass Propers Secr Mystica nobis Domine prosit oblatio quae nos et a reatibus nostris expediat et perpetua salvatione confirmet. 128 (64v)
Dömös Oct 14 Calixtus M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut et reatum nostrum munera sacra purificent et recte vivendi nobis operentur effectum. 128 (64v)
Dömös Oct 18 Lucas M2 Mass Propers De sancto Luca… Coll Interveniat pro nobis Domine quaesumus sanctus tuus Lucas evangelista qui crucis mortificationem iugiter in suo corpore pro tui nominis amore portavit. 129 (65r)
Dömös Oct 18 Lucas M2 Mass Propers Secr Donis caelestibus da nobis quaesumus Domine libera mente servire ut munera quae deferimus interveniente evangelista tuo Luca et medelam nobis operentur et gloriam. 129 (65r)
Dömös Oct 18 Lucas M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens aeterne Deus ut id quod de sancto altari tuo accepimus precibus beati evangelistae tui Lucae sanctificet animas nostras per quod tuti esse possimus. 129 (65r)
Dömös Oct 27 Simon apostolus (Vigilia) Iudas (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia apo… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut sicut apostolorum tuorum Simonis et Iudae gloriosa natalicia praevenimus sic ad tua beneficia promerenda maiestatem tuam pro nobis ipsi praeveniant. 129 (65r)
Dömös Oct 27 Simon apostolus (Vigilia) Iudas (Vigilia) M2 Mass Propers Secr Muneribus nostris Domine apostolorum Simonis et Iudae festa praecedimus quaesumus ut quae conscientiae nostrae praepediuntur obstaculis illorum meritis grata reddantur. 129 (65r)
Dömös Oct 27 Simon apostolus (Vigilia) Iudas (Vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Sumpto Domine sacramento suppliciter deprecamur ut intercedentibus sanctis apostolis quod temporaliter gerimus ad vitam capiamus aeternam. 129 (65r)
Dömös Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers In die Simonis… Coll Deus qui nos per beatos apostolos tuos Simonem et Iudam ad cognitionem tui nominis venire tribuisti da nobis eorum gloriam sempiternam et proficiendo celebrare et celebrando proficere. 130 (65v)
Dömös Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Secr Gloriam Domine sanctorum apostolorum perpetuam percurrentes quaesumus ut eandem sacris mysteriis expiati dignius celebremus. 130 (65v)
Dömös Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Postcomm Perceptis Domine sacramentis suppliciter rogamus ut intercedentibus beatis apostolis tuis quae pro illorum veneranda gerimus passione nobis proficiant ad medelam. 130 (65v)
Dömös Oct 31 Omnes Sancti (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia Omn… Coll Domine Deus noster multiplica super nos gratiam tuam et quorum praevenimus gloriosa sollemnia tribue subsequi in sancta professione laetitiam. 130 (65v)
Dömös Oct 31 Omnes Sancti (Vigilia) M2 Mass Propers Secr Altare tuum Domine Deus muneribus cumulamus oblatis da quaesumus ut ad salutem nostram omnium sanctorum tuorum precatione proficiant quorum sollemnia ventura praecurrimus. 130 (65v)
Dömös Oct 31 Omnes Sancti (Vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Sacramentis Domine et gaudiis optatae celebritatis expleti quaesumus ut eorum precibus adiuvemur quorum recordationibus exhibentur. 130 (65v)
Dömös Pasc H0 ff Paschal prayers Ad vesperum Or Erudi quaesumus Domine populum tuum spiritalibus instrumentis et quorum praestas sollemnia provenire fac eorum et consideratione devotum et defensione securum. 130 (65v)
Dömös Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers In die Omnium… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui nos omnium sanctorum veneranda sollemnitate laetificas fac nos quaesumus eorum omnium semper habere patrocinium quibus regnum dare dignatus es perpetuum. 131 (66r)
Dömös Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Secr Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro cunctorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur. 131 (66r)
Dömös Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers VD Clementiam tuam suppliciter obsecrantes ut cum exsultantibus sanctis in caelestis regni cubilibus gaudia nostra coniungas et quos virtutis imitatione non possumus sequi debitae venerationis contingamus affectu. 131 (66r)
Dömös Nov 1 Omnes Sancti M2 Mass Propers Postcomm Da quaesumus Domine fidelibus populis omnium sanctorum semper veneratione laetari et eorum perpetua supplicatione muniri. 131 (66r)
Dömös Pasc H0 ff Paschal prayers Ad vesperum Or Omnipotens sempiterne Deus qui nos omnium sanctorum tuorum multiplici facis celebritate gaudere concede quaesumus ut sicut illorum commemoratione temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu. 131 (66r)
Dömös Nov 1 Caesarius martyr M2 Mass Propers Eodem die sanc… Coll Deus qui nos beati Caesarii martyris tui annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus etiam actus imitemur. 132 (66v)
Dömös Nov 1 Caesarius martyr M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beati Caesarii martyris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 132 (66v)
Dömös Nov 1 Caesarius martyr M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Caesario martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 132 (66v)
Dömös Nov 8 4 coronati M2 Mass Propers De sanctis qua… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gloriosos martyres Claudium Nicostratum Symphorianum Castorium atque Simplicium fortes in sua confessione cognovimus pios apud te in nostra intercessione sentiamus. 132 (66v)
Dömös Nov 8 4 coronati M2 Mass Propers Secr Benedictio tua Domine super nos larga descendat quae et munera nostra deprecantibus sanctis tuis tibi reddat accepta et nobis sacramentum redemptionis efficiat. 132 (66v)
Dömös Nov 8 4 coronati M2 Mass Propers Postcomm Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te Domine deprecamur ut quorum gloriamur triumphis protegamur auxiliis. 132 (66v)
Dömös Nov 9 Theodorus martyr M2 Mass Propers De sancto Theo… Coll Deus qui nos beati Theodori martyris tui confessione gloriosa circumdas et protegis praesta nobis eius imitatione proficere et oratione fulciri. 133 (67r)
Dömös Nov 9 Theodorus martyr M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum et intercedente beato Theodoro martyre tuo per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. 133 (67r)
Dömös Nov 9 Theodorus martyr M2 Mass Propers Postcomm Praesta nobis Domine quaesumus intercedente beato Theodoro martyre tuo ut quae ore contingimus pura mente capiamus. 133 (67r)
Dömös Nov 11 Mennas M2 Mass Propers De sancto Menna Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Mennae martyris tui natalicia colimus intercessione eius in tui nominis amore roboremur. 133 (67r)
Dömös Nov 11 Mennas M2 Mass Propers Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 133 (67r)
Dömös Nov 11 Mennas M2 Mass Propers Postcomm Da quaesumus Domine Deus noster ut sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu. 133 (67r)
Dömös Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers De sancto Mart… Coll Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus concede propitius ut intercessione beati Martini confessoris tui atque pontificis contra omnia adversa muniamur. 134 (67v)
Dömös Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Secr Da misericors Deus ut haec nos salutaris oblatio et a propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. 134 (67v)
Dömös Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus Domine Deus noster ut quorum festivitate votiva sunt sacramenta eorum salutaria nobis intercessione reddantur. 134 (67v)
Dömös Nov 13 Brictius Turonensis M2 Mass Propers De sancto Bric… Coll Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges intercedente beato confessore tuo atque pontifice Brictio consuetae misericordiae tribue benignus effectum. 134 (67v)
Dömös Nov 13 Brictius Turonensis M2 Mass Propers Secr Sancti confessoris tui Brictii nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. 134 (67v)
Dömös Nov 13 Brictius Turonensis M2 Mass Propers Postcomm Deus fidelium remunerator animarum praesta quaesumus ut beati Brictii confessoris tui atque pontificis cuius venerandam celebramus festivitatem <eius> precibus indulgentiam peccatorum consequi mereamur. 134 (67v)
Dömös Nov 18 Martinus Turonensis (Octava) M2 Mass Propers Octava sancti… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut beati Martini confessoris tui atque pontificis frequentata sollemnitas ad perpetuam populo tuo proficiat salutem et quem saepius veneramur in terris semper habeamus patronum in caelis. 135 (68r)
Dömös Nov 18 Martinus Turonensis (Octava) M2 Mass Propers Secr Haec oblatio quaesumus Domine quam iterata sancti confessoris tui Martini festivitate tuae maiestati offerimus nobis prosit ad indulgentiam ut per eam a nostris liberemur peccatis et sacris altaribus astare digni efficiamur. 135 (68r)
Dömös Nov 18 Martinus Turonensis (Octava) M2 Mass Propers Postcomm Sacramenta Domine quaesumus quae sumpsimus beato Martino confessore tuo intercedente ab omni nos adversitate defendant et perpetua tua prosperitate tibi soli Deo servire concedant. 135 (68r)
Dömös Nov 18 Martinus Turonensis (Octava) M2 Mass Propers Postcomm Exaudi Domine populum tuum tota tibi mente subiectum et beati Martini pontificis supplicationem custodi. 134 (67v)
Dömös Nov 22 Caecilia M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Deus qui nos annua beatae Caeciliae martyris tuae sollemnitate laetificas da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. 135 (68r)
Dömös Nov 22 Caecilia M2 Mass Propers Secr Haec hostia Domine placationis et laudis quaesumus ut interveniente beata Caecilia martyre tua nos propitiatione dignos semper efficiat. 135 (68r)
Dömös Nov 22 Caecilia M2 Mass Propers Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius semper intercessione nos refove cuius sollemnia celebramus. 136 (68v)
Dömös Nov 23 Clemens M2 Mass Propers De sancto Clem… Coll Deus qui nos annua beati Clementis martyris tui atque pontificis sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus virtutem quoque passionis imitemur. 136 (68v)
Dömös Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Clemente martyre tuo per haec nos a peccatorum nostrorum maculis emunda. 136 (68v)
Dömös Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Postcomm Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. 136 (68v)
Dömös Nov 23 Felicitas M2 Mass Propers Eodem die sanc… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beatae Felicitatis martyris tuae sollemnia recensentes meritis ipsius protegamur et precibus. 136 (68v)
Dömös Nov 23 Felicitas M2 Mass Propers Secr Vota populi tui Domine propitiatus intende et quorum nos tribuis sollemnia celebrare fac gaudere suffragiis. 136 (68v)
Dömös Nov 23 Felicitas M2 Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut intervenientibus sanctis tuis et tua in nobis dona multiplices et tempora nostra disponas. 136 (68v)
Dömös Nov 24 Chrysogonus M2 Mass Propers De sancto Chry… Coll Adesto Domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra 〈reos〉 nos esse cognoscimus beati Chrysogoni martyris tui intercessione liberemur. 137 (69r)
Dömös Nov 24 Chrysogonus M2 Mass Propers Secr Oblatis Domine quaesumus placare muneribus et intercedente beato Chrysogono martyre tuo a cunctis nos defende periculis. 137 (69r)
Dömös Nov 24 Chrysogonus M2 Mass Propers Postcomm Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 137 (69r)
Dömös Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers De sancto Satu… Coll Deus qui nos beati Saturnini martyris tui concedis natalicio perfrui eius nos tribue meritis adiuvari. 137 (69r)
Dömös Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Secr Munera Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Saturnini martyre tuo per eadem nos placatus intende. 137 (69r)
Dömös Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Postcomm Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti et intercessione sanctorum tibi reddat acceptos. 137 (69r)
Dömös Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia san… Coll Quaesumus omnipotens Deus ut beatus Andreas apostolus pro nobis imploret auxilium ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur. 137 (69r)
Dömös Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Secr Sacrandum tibi Domine munus offerimus quo beati Andreae sollemnia recolentes purificationem quoque nostris mentibus imploramus. 137 (69r)
Dömös Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus ut intercedente beato Andrea apostolo tuo quae pro illius veneranda gerimus passione nobis proficiant ad medelam. 138 (69v)
Dömös Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers In die Andreae… Coll Maiestatem tuam Domine suppliciter exoramus ut sicut Ecclesiae tuae beatus Andreas apostolus exstitit praedicator et rector ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor. 138 (69v)
Dömös Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Secr Sacrificium nostrum tibi Domine beati Andreae precatio sancta conciliet ut cuius honore sollemniter exhibetur meritis efficiatur acceptum. 138 (69v)
Dömös Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine divina mysteria beati Andreae festivitate laetantes quae sicut tuis sanctis ad gloriam ita nobis quaesumus ad veniam prodesse perficias. 138 (69v)
Dömös Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Alia Or Adiuvet Ecclesiam tuam tibi Domine supplicando beatus Andreas apostolus et pius interventor efficiatur qui tui nominis exstitit praedicator. 138 (69v)
Dömös Dec 6 Nicolaus M2 Mass Propers De sancto Nico… Coll Deus qui beatum Nicolaum pium et gloriosum pontificem tuum innumeris decorasti miraculis tribue nobis quaesumus ut eius meritis et precibus a gehennae incendiis liberemur. 138 (69v)
Dömös Dec 6 Nicolaus M2 Mass Propers Secr Sanctifica quaesumus Domine oblata munera quae in veneratione sancti antistitis Nicolai offeruntur ut per ea vita nostra inter adversa ubique dirigatur et prospera. 139 (70r)
Dömös Dec 6 Nicolaus M2 Mass Propers Postcomm Sacrificia quae sumpsimus Domine pro sollemnitate sancti pontificis tui Nicolai sempiterna nos protectione confirment. 139 (70r)
Dömös Dec 7 Andreas apostolus (Octava) M2 Mass Propers Octava sancti… Coll Protegat nos Domine saepius beati Andreae apostoli repetita sollemnitas ut cuius patrocinia sine intermissione recolimus defensione sentiamus. 139 (70r)
Dömös Dec 7 Andreas apostolus (Octava) M2 Mass Propers Secr Indulgentiam nobis praebeant haec munera quaesumus Domine largiorem quae venerabilis Andreae suffragiis offeruntur. 139 (70r)
Dömös Dec 7 Andreas apostolus (Octava) M2 Mass Propers Postcomm Adiuvet familiam tuam tibi Domine supplicando venerandus apostolus qui tui nominis exstitit praedicator. 139 (70r)
Dömös Dec 13 Lucia Syracusana M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Exaudi nos Deus salutaris noster ut sicut de beatae Luciae festivitate gaudemus ita piae devotionis erudiamur affectu. 139 (70r)
Dömös Dec 13 Lucia Syracusana M2 Mass Propers Secr Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. 139 (70r)
Dömös Dec 13 Lucia Syracusana M2 Mass Propers Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. 140 (70v)
Dömös Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Da nobis quaesumus Domine beati apostoli tui Thomae sollemnitatibus gloriari ut eius semper et patrociniis sublevemur et fidem congrua devotione sectemur. 140 (70v)
Dömös Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Secr Debitum Domine nostrae reddimus servitutis suppliciter exorantes ut suffragiis beati Thomae apostoli in nobis tua munera tuearis cuius honorando confessionem laudis tibi hostias immolamus. 140 (70v)
Dömös Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers VD Qui Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis de quorum collegio beati Thomae apostoli tui sollemnia celebrantes tua Domine praeconia non taceamus. Et ideo. 140 (70v)