Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Missa pro defu… Coll Deus cui proprium est misereri et preces exaudire supplicantium propitiare animabus famulorum famularumque tuarum ut te miserante a peccatorum vinculis absolutae ad aeternae beatitudinis requiem pervenire mereantur. 455
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine humili placatione deferimus ut animae famulorum famularumque tuarum per haec placationis officia tuam misericordiam consequantur. 455
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Qui nobis in Christo Unigenito Filio tuo Domino nostro spem beatae resurrectionis concessisti praesta quaesumus ut animae pro quibus hoc sacrificium redemptionis nostrae tuae offerimus maiestati ad beatae resurrectionis requiem te miserante cum sanctis tuis pervenire mereantur. Per Christum Dominum 455
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem Domine quaesumus quam tibi pro requie animarum famulorum famularumque tuarum offerimus propitiatus intuere et concede ut et mortuis prosit adveniam quod cunctis viventibus preparare dignatus es ad medelam. Diesque 456
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Postcomm Divina libantes sacramenta concede quaesumus omnipotens Deus ut haec eadem nobis proficiant ad salutem et animabus pro quibus tuam deprecamur clementiam prosint ad indulgentiam. 456
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Alia Postcomm Deus vita viventium spes morientium salus omnium in te sperantium praesta propitius ut animae famulorum famularumque tuarum a nostrae mortalitatis tenebris absolutae in perpetua cum sanctis tuis luce laetentur. 457
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Missa plurimor… Coll Propitiare quaesumus Domine animabus famulorum famularumque tuarum misericordia sempiterna ut mortalibus nexibus expeditas lux eas aeterna possideat. 457
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine humili placatione deferimus ut animae famulorum famularumque tuarum per haec placationis officia tuam misericordiam consequantur. 457
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem Domine quaesumus intende placatus quam pro animabus famulorum famularumque tuarum tuae supplices exhibemus pietati ut per haec sancta mysteria ab omnibus absolutae peccatis aeternae beatitudinis participes efficiantur. Diesque 458
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Postcomm Fidelium Deus animarum conditor et redemptor famulis et famulabus tuis cunctorum remissionem tribue peccatorum ut quam semper optaverunt indulgentiam consequantur. 458
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Postcomm Animabus famulorum famularumque tuarum oratio proficiat supplicantium ut eas et a peccatis exuas et tuae redemptionis facias esse participes. 458
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Missa pro defu… Coll Deus veniae largitor et humanae salutis amator quaesumus clementiam tuam ut nomina famulorum famularumque tuarum quae hic piae dilectionis officio pariter conscripsimus in libro vitae miserationis tuae gratia iubeas conscribi. 459
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Secr Praesta quaesumus misericors Deus ut animae pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati per huius virtutem sacramenti a peccatis omnibus expiatae lucis perpetuae te miserante recipiant consortium. 459
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem quam pro animabus famulorum famularumque tuarum offerimus quaesumus Domine ut placatus accipias et tua dignatione concedas ut mortis vinculis absoluti transire mereantur ad vitam. Diesque 460
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Postcomm Proficiat quaesumus Domine ad indulgentiam animabus pro quibus tuam obsecramus clementiam divini celebratio sacramenti ut per haec sancta a contagiis terrenae conversationis emundatae ad caelestem mereantur venire habitationem. 460
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis fratribus M2 Mass Propers Missa pro defu… Coll Deus veniae largitor et humanae salutis amator quaesumus clementiam tuam ut nostrae congregationis fratres qui ex hoc saeculo transierunt beata Maria semper virgine intercedente ad perpetuae beatitudinis consortium pervenire concedas. 461
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis fratribus M2 Mass Propers Secr Deus cuius misericordiae non est numerus suscipe propitius preces humilitatis nostrae et animabus quibus tui nominis dedisti confessionem per haec sacramenta salutis nostrae tribue peccatorum remissionem cunctorum. 461
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis fratribus M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro animabus fratrum nostrorum quaesumus Domine placatus intende pro quibus maiestati tuae suppliciter fundimus preces ut eas innumero sanctorum tuorum tibi placentium facias dignanter asscribi. Diesque 461
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis fratribus M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus misericors Deus ut animae pro quibus hoc sacrificium laudis tuae obtulimus maiestati per huius virtutem sacramenti a peccatis omnibus expiatae lucis perpetuae te miserante recipiant beatitudinem. 462
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis fratribus M2 Mass Propers Postcomm Deus vita viventium spes morientium salus omnium in te sperantium praesta propitius ut animae huius congregationis vel hic requiescentium a nostrae mortalitatis tenebris absolutae beata Maria semper virgine intercedente in perpetua cum sanctis tuis luce laetentur. 462
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis in coemeterio sepultis M2 Mass Propers Missa in cymit… Coll Deus in cuius miseratione animae fidelium requiescunt famulis et famulabus tuis vel omnibus hic et ubique in Christo quiescentibus da propitius veniam peccatorum ut a cunctis reatibus absoluti tecum sine fine laetentur. 463
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis in coemeterio sepultis M2 Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris pro animabus famulorum famularumque tuarum vel omnibus hic et ubique in Christo requiescentium pro quibus tibi offerimus sacrificium laudis ut eas sanctorum tuorum consortio sociare digneris. 463
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis in coemeterio sepultis M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro animabus famulorum famularumque tuarum vel omnium fidelium hic et ubique in Christo quiescentium et in circuitu huius aecclesiae quaesumus Domine ut propitiatus accipias et miserationum tuarum largitate concedas ut quicquid terrena conversatione contraxerunt his sacrificiis emundetur ac mortis vinculis absoluti transitum mereantur ad vitam. 464
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis in coemeterio sepultis M2 Mass Propers Postcomm Deus fidelium lumen animarum adesto supplicationibus nostris et da omnibus fidelibus in Christo quorum corpora hic et ubique requiescunt refrigerii sedem quietis beatitudinem luminis claritatem. 464
Sankt Paul im Lavanttal in depositione M2 Mass Propers Missa in die d… Coll Quaesumus Domine ut famulo tuo cuius tertium vel septimum vel tricesimum obitus sui diem commemoramus sanctorum atque electorum tuorum digneris largiri consortium et rorem misericordiae tuae perennis infunde. 465
Sankt Paul im Lavanttal in depositione M2 Mass Propers Secr Adesto Domine supplicationibus nostris et hanc oblationem quam tibi offerimus ob diem depositionis tertium vel septimum sive tricesimum pro anima famuli tui placidus ac benignus assume. 465
Sankt Paul im Lavanttal in depositione M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Per quem salus mundi per quem vita omnium per quem resurrectio mortuorum per ipsum te Domine suppliciter deprecamur ut animae famuli tui cuius diem depositionis tertium vel septimum vel tricesimum celebramus indulgentiam largiri digneris perpetuam atque contagiis mortalitatis exutam in aeternae salvationis parte restituas. Per Christum 466
Sankt Paul im Lavanttal in depositione M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem Domine quam tibi offerimus pro anima famuli tui cuius diem depositionis tertium vel septimum vel tricesimum celebramus quo deposito corpore animam tibi creatori reddidit quam dedisti pro qua petimus divinam clementiam tuam ut mortis vinculis absoluta transitum mereatur ad perennem vitam. Diesque nostros 466
Sankt Paul im Lavanttal in depositione M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut animam famuli tui ab angelis lucis susceptam in praeparata habitacula deduci facias beatorum. 467
Sankt Paul im Lavanttal in anniversario M2 Mass Propers Missa in anniv… Coll Deus indulgentiarum Domine da famulo tuo cuius anniversarium depositionis diem commemoramus refrigerii sedem quietis beatitudinem luminis claritatem. 467
Sankt Paul im Lavanttal in anniversario M2 Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris pro anima et spiritu famuli cuius hodie annua dies agitur pro qua tibi offerimus sacrificium laudis ut eam sanctorum tuorum consortio sociare digneris. 467
Sankt Paul im Lavanttal in anniversario M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem Domine quam tibi offerimus pro anima famuli tui n. cuius hodie annua dies agitur quaesumus Domine placatus intende eamque mortalibus nexibus absolutam inter tuos fideles ministros habere perpetuam iubeas portionem. Diesque 468
Sankt Paul im Lavanttal in anniversario M2 Mass Propers Postcomm Inclina Domine precibus nostris aures tuae pietatis et animae famuli tui remissionem tribue omnium peccatorum ut usque ad resurrectionis diem in lucis amoenitate requiescat. 468
Sankt Paul im Lavanttal in anniversario M2 Mass Propers Alia missa Coll Omnipotens sempiterne Deus cui numquam sine spe misericordiae supplicatur propitiare animae famuli tui ut qui de hac vita in tui nominis confessione discessit sanctorum tuorum numero facias cum aggregari. 469
Sankt Paul im Lavanttal in anniversario M2 Mass Propers Secr Propitiare quaesumus Domine animae famuli tui pro qua tibi hostias placationis offerimus et quia in hac luce fide catholica mansit in futura vita ei retributio condonetur. 469
Sankt Paul im Lavanttal in anniversario M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut animam famuli tui ab angelis lucis susceptam in praeparata habitacula deduci facias beatorum. 469
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto M2 Mass Propers Missa unius de… Coll Deus cui soli adiacet medicinam praestare post mortem tribue quaesumus ut anima famuli tui n. a terrenis exuta contagiis in tuae redemptionis munere glorie. 470
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto M2 Mass Propers Secr Annue nobis Domine ut anima [?] 470
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Exaudi nos quaesumus et animae famuli tui n. indulgentiam largire culparum quatenus et quae in hoc sacculo peregit relaxes delicta et cum beneplacitis tribuas lucidissimas mansiones. Per Christum Dominum 470
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem Domine quam tibi offerimus pro anima famuli tui cuius commemorationem agimus tribuens et remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus. 470
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto M2 Mass Propers Postcomm His sacrificiis quaesumus omnipotens Deus purgetur anima famuli tui ut ad indulgentiam et refrigerium pervenire mereatur. 471
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncta M2 Mass Propers Missa pro defu… Coll Quaesumus Domine pro tua pietate miserere animae famulae tuae et a contagiis mortalitatis exutam in aeternae salvationis parte restituas. 471
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncta M2 Mass Propers Secr His sacrificiis Domine anima famulae tuae a peccatis omnibus exuatur sine quibus nemo liber extitit ut per haec pia placationis officia perpetuam misericordiam consequatur. 471
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncta M2 Mass Propers Postcomm Inveniat quaesumus Domine anima famulae tuae lucis aeternae consortium cuius perpetua gratia consecuta est sacramentum. 472
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto episcopo M2 Mass Propers Missa pro epis… Coll Da nobis Domine ut anima famuli et sacerdotis tui episcopi quam de saeculo educens laborioso certamine sanctorum tuorum coetui tribuas esse consortem. 472
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto episcopo M2 Mass Propers Secr Annue nobis Domine ut anima famuli tui sacerdotis tui haec prosit oblatio quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. 472
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto episcopo M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro commemoratione depositionis animae famuli et sacerdotis tui illius episcopi quaesumus Domine ut placatus accipias et quem in corpore constitutum sedis apostolicae gubernaculo praeesse voluisti in electorum tuorum numero constitue sacerdotum. Diesque 473
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto episcopo M2 Mass Propers Super dypticia Infracan Memento etiam Domine. Et eorum nominum qui nos praecesseerunt et dormiunt in somno pacis. 473
Sankt Paul im Lavanttal Canon of the Mass Item post lect… VDDiv Istis et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis indulgentiam deprecamur. 473
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto episcopo M2 Mass Propers Postcomm His sacrificiis quaesumus omnipotens Deus purgata anima et spiritus famuli tui illius episcopi ad indulgentiam et refrigerium sempiternum pervenire mereatur. 473
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto dubitato M2 Mass Propers Missa de cuius… Coll Omnipotens et misericors Deus inclina quaesumus venerabiles aures tuas ad exiguas preces nostras quas ante conspectum maiestatis tuae pro anima famuli tui n. fratris nostri humiliter fundimus ut dum de qualitate vitae eius diffidimus de abundantia pietatis tuae consolemur et si ad plenum veniam animae ipsius optinere non possumus saltim inter ipsa tormenta quae forsitan patitur refrigerium de abundantia miserationum tuarum fortiatur. 474
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto dubitato M2 Mass Propers Secr Misericors et miserator patiens et multum misericors si iniquitates observaberis quis sustinebit precamur ergo immensam clementiam tuam pro anima famuli tui n. et cui parva fidutia suppetit actionum sola gratia tua copiose resplendeat ut vel veniam opus manuum tuarum sentiat in inferis quod ad imaginem tuam creare dignatus es in terris. 475
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto dubitato M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine clementissime Pater pro commemoratione famuli tui n. hostias placationis et laudis ut sacrificii praesentis oblatio ad refrigerium animae eius te miserante perveniat. 475
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto dubitato M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et famuli tui n. quam tibi offerimus pro anima fratris nostri quaesumus Domine propitius intuere et si in illo fructum boni operis noninvenis vel famuli tui fidem ac devotionem respicere digneris et ut operi manuum tuarum locum refrigerii lucis et pacis indulgeas deprecamur. Diesque 476
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto dubitato M2 Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine corporis et sanguinis Christi Filii tui remedia obsecrantes maiestatis tuae clementiam ut et viventibus sint ad tutelam et defunctis obtineant veniam. 476
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto dubitato M2 Mass Propers Alia Postcomm Omnipotens clementissime Pater pro abundantia clementiae tuae propitiare animae famuli tui n. et pium te sentiat in inferis quae multorum cruciatus forsitan tormentorum pro iustitiae merito sentit inpoenis. 476
Sankt Paul im Lavanttal Baptism Oratio ad bapt… Or Medelam tuam deprecor Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui subvenis in periculis qui temperas flagella dum verberas te ergo Domine supplices deprecamur ut hunc famulum tuum eruas ab hac invaletudine ut non praevaleat ei inimicus usque ad animae temptationem sicut in Iob et terminum ei pone ne inimicus de anima ista sine redemptione baptismatis incipiat triumphare. Differ Domine exitum mortis et spacium vitae extende et releva quem perducas ad gratiam baptismi tui. Per 477
Sankt Paul im Lavanttal Baptism Oratio aquae a… Ex Exorcizo te creatura aqua in nomine Domini Iesu Christi Filii Dei et Spiritus Sancti si qua fantasia si qua virtus inimici si qua incursio diaboli eradicare et effugare ab hac creatura aquae ut fiat fons saliens in vitam aeternam et cum baptizatus fuerit hic famulus Domini fiat templum Dei vivi in remissionem omnium peccatorum. In nomine Domini nostri Iesu Christi qui venturus est iudicare 478
Sankt Paul im Lavanttal Baptism Baptizas et li… F Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 479
Sankt Paul im Lavanttal Baptism Postea tangis… F Deus omnipotens Pater Domini nostri Iesu Christi qui te regeneravit ex aqua et Spiritus Sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum ipse te liniet chrismate salutis in vitam aeternam. 479
Sankt Paul im Lavanttal exodiastic rites Oratio ad visi… Or Deus qui famulo tuo Ezechiae ter quinos annos ad vitam donasti ita et famulum tuum a lecto aegritudinis tua potentia erigat ad salutem. 479
Sankt Paul im Lavanttal exodiastic rites Alia Or Respice Domine famulum tuum in infirmitate sui corporis laborantem et animam refove quam creasti ut castigationibus emundata continuo se sentiat tua medicina salvata. 479
Sankt Paul im Lavanttal Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Incipiunt bene… BenP Omnipotens Deus qui incarnatione Unigeniti sui mundi tenebras effugavit et eius gloriosa nativitate hanc sacratissimam noctem inradiavit effuget a vobis tenebras vitiorum et inradiet corda vestra luce virtutum. Amen. Quique sacratissimae eius nativitatis gaudium magnum pastoribus ab angelo voluit nuntiari ipse super vos benedictionis suae gratissimum imbrem infundat atque ipso pastore vos ad aeternorum gaudiorum pascua aeterna perducat. Amen. Et qui per eius Incarnationem terrena caelestibus sociavit internae pacis et bonae voluntatis vos nectare repleat et caelestis militiae consortes efficiat. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti et pax Domini sit semper vobiscum. 482
Sankt Paul im Lavanttal Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers In die Natalis… BenP Benedicat vos omnipotens Deus vestramque ad superna excitet intentionem qui hanc sacratissimam diem nativitate Filii sui fecit esse solemnem. Amen. Et qui panis est angelorum in praesepi ecclesiae cibum fecit esse fidelium animalium ipse vos et in praesenti saeculo degustare faciat aeternorum dulcedinem gaudiorum et in futuro perducat ad satiaetatem aeternorum praemiorum. Amen. Quique eius infantiam vilibus voluit indui pannis ipsa vos caelestium vestimentorum induat ornamentis. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti et pax Domini sit semper vobiscum. 485
Sankt Paul im Lavanttal Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Deus qui beatum Stephanum protomartyrem coronavit et confessione fidei et agone martyrii vestras mentes circumdet et in praesenti saeculo corona iustitiae et in futuro perducat vos ad coronam gloriae. Amen. Illius obtentu tribuat vobis Dei et proximi caritate semper exuberare qui hanc studuit etiam inter lapidantium impetus obtinere. Amen. Quo eius exemplo roborati et intercessione muniti ab eo quem ille a dextris Dei vidit stantem mereamini benedici. Amen. Quod ipse praestare dignetur 487
Sankt Paul im Lavanttal Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers In natale sanc… BenP Omnipotens Deus dignetur vobis per intercessionem beati Iohannis apostoli et evangelistae benedicere qui per eum archana verbi sui voluit ecclesiae revelare. Amen. Concedat vobis ut quod ille Spiritus Sancti munere afflatus vestris auribus infudit, eiusdem Spiritus dono capere mente valeatis. Amen. Quo eius documento de divinitate nostri redemptoris edocti et amando quod tradidit et praedicando quod docuit et exsequendo quod iussit ad dona pervenire mereamini quae idem Iesus Christus Dominus noster repromisit. Quod ipse praestare dignetur 488
Sankt Paul im Lavanttal Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers In natali Inno… BenP Omnipotens Deus pro cuius Unigeniti veneranda infantia infantium innocentum catervas Herodis funesti peremit saevitia suae vobis benedictionis tribuat dona gratissima. Amen. Et qui eis concessit ut unicum Filium eius Dominum nostrum non loquendo sed moriendo confiterentur concedat vobis ut fidem veram quam lingua vestra fatetur etiam mores probi et vita inculpabilis fateantur. Amen. Quique eos primitivum fructum sanctae suae suscepit ecclesiae cum fructu bonorum operum vos pervenire faciat ad gaudia aeternae patriae. Amen. Quod ipse praestare dignetur 490
Sankt Paul im Lavanttal Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers In octava Domi… BenP Omnipotens Deus cuius Unigenitus hodierna die ne legem solveret quam adimplere venerat corporalem suscepit circumcisionem spirituali circumcisione mentes vestras ab omnibus vitiorum incendiis expurget et suam infundat in vos benedictionem. Amen. Et qui legem per Moysen dedit ut per mediatorem nostrum benedictionem daret exuat vos mortificatione vitiorum et faciat perseverare in novitate virtutum. Amen. Quod sic in senarii numeri perfectione in hoc saeculo vivatis et in septenario inter beatorum spirituum agmina requiescatis quatenus in octavo resurrectione renovati iubilaei remissione ditati ad gaudia sine fine mansura perveniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur 491
Sankt Paul im Lavanttal Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Deus lumen verum qui Unigenitum suum hodierna die stella duce gentibus voluit revelare sua vos benedictione dignetur ditare. Amen. Quo exemplo magorum mystica Domino Iesu Christo munera offerentes spreto antiquo hoste spretisque contagiis vitiorum ad aeternam patriam redire valeatis per viam virtutum. Amen. Detque vobis veram mentium innocentiam qui super Unigenitum suum Spiritum Sanctum demonstrare voluit per columbam eaque virtute mentes vestrae exerceantur ad intelligenda divinae legis archana qua in Chana Galileae lympha est in vinum conversa. Amen. Quod ipse praestare dignetur 492
Sankt Paul im Lavanttal Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Omnipotens Deus qui Unigenitum suum hodierna die in assumpta carne in templo voluit praesentari benedictionis suae vos munere fultos bonis operibus faciat exornari. Amen. Et qui eum ut legem adimpleret ministrum voluit effici legis mentes vestras instruat legis suae spiritualibus documentis. Amen. Quo ei et proturturibus castitatis seu caritatis munera offerre valeatis et propullis columbarum Sancti Spiritus donis exuberatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur 494
Sankt Paul im Lavanttal Qu H1 D M2 Mass Propers Dominica prima… BenP Benedicat vobis omnipotens Deus qui quadragenarium numerum in Moysi et Eliae necnon et mediatoris nostri ieiunio consecravit concedatque vobis ita transigere praesentis vitae dispensationem ut accepto a patrefamilias remunerationis denario perveniatis ad peccatorum omnium remissionem et ad gloriosam cum sanctis omnibus resurrectionem. Amen. Detque vobis spiritalium invictricia arma quibus exemplo Domini devincere valeatis antiqui hostis sagacissima temptamenta. Amen. Quo non in solo pane sed in omni verbo quod de ore eius procedit spiritalem sumentes alimoniam per ieiuniorum observationem et ceterorum bonorum operum exhibitionem percipere mereamini immarcescibilem gloriae coronam. Amen. Quod ipse praestare dignetur 495
Sankt Paul im Lavanttal Qu H2 D M2 Mass Propers Dominica secun… BenP Omnipotens Deus ieiunii caeterarumque virtutum dedicator atque amator sua vos benedictione sanctificet. Amen. Accendat in vobis piae devotionis affectum et praebeat supplicantibus suum benignus auditum. Amen. Quatenus mentes vestrae sinceris purgatae ieiuniis bonorum omnium exuberent incrementis. Amen. Quod ipse praestare dignetur 496
Sankt Paul im Lavanttal Qu H3 D M2 Mass Propers Dominica tertia BenP Omnipotens Deus ieiuniorum vestrorum victimas clementer accipiat et sua vos benedictione dignos efficiat. Amen. Mentes vestras ita parsimoniae bono contra vitia muniat praeceptorum suorum doctrinis erudiat caritatis dono repleat ut vos in omnibus sibi placere concedat. Amen. Quatenus praesentis Quadragesimae diebus devotissime celebratis ad Paschalia festa purificatis cordibus accedere valeatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur 497
Sankt Paul im Lavanttal Qu H4 D M2 Mass Propers Dominica quarta BenP Deus qui vos ad praesentium Quadragesimalium dierum medietatem dignatus est perducere ipse vos sua miseratione dignetur benedicere. Amen. Abstinentiam vestram praeteritam acceptet futuram sibi placitam reddat ut sicut ab illicitis cibis ita vos etiam a vitiis omnibus abstinere concedat. Amen. Quo de praeteritis et futuris spiritualium charismatum frugibus ei gratias persolventes ad sanctum Pascha pervenire possitis indemnes. Quod ipse praestare dignetur 498
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 D M2 Mass Propers Dominica quinta BenP Accendat in vobis Dominus vim sui amoris et per ieiuniorum observantiam infundat in vobis donum suae benedictionis. Amen. Sic ei parsimoniae victimas offeratis ut contriti ei cordis et humiliati sacrificio placeatis. Amen. Quatenus oratio vestra ieiunii et aelemosynae alis subvecta ad aures vestri conditoris ascendat ut vos aeternae beatitudinis heredes et supernorum civium consortes efficiat. Amen. Quod ipse praestare dignetur 499
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 D M2 Mass Propers In Ramis Palma… BenP Benedicat vobis omnipotens Deus cui et ieiuniorum maceratione et praesentium dierum observatione placere studeatis. Amen. Concedatque vobis ut sicut ei cum ramis palmarum caeterarumque frondium praesentari studuistis ita cum palma victoriae et fructu bonorum operum post obitum apparere valeatis. Amen. Quique Unigeniti Filii eius passionem puro corde creditis mente devota venerari studetis ad resurrectionis eius facta et vestrae remunerationis praemia ipsius fulti munimine veniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur 500
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f4 M2 Mass Propers De passione Do… BenP Omnipotens Deus qui Unigeniti sui passione tribuit vobis humilitatis exemplum concedat vobis per eandem humilitatem percipere suae benedictionis ineffabile donum. Amen. Ipsius resurrectionis percipiatis consortia cuius patientiae veneramini documenta. Amen. Quo ab eo sempiternae vitae munus percipiatis per cuius temporalem mortem aeternam vos evadere creditis. Amen. Quod ipse praestare dignetur 501
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f5 M2 Mass Propers In Caena Domini BenP Benedicat vos Deus qui per Unigeniti Filii sui passionem vetus Pascha in novum voluit converti concedatque vobis ut expurgato veteris fermenti contagio nova in vobis perseveret conspersio. Amen. Et qui ad celebrandam Redemptoris nostri caenam mente devota convenistis aeternarum dapium vobiscum epulas reportetis. Amen. Ipsius opitulante clementia mundemini a sordibus peccatorum qui ad insinuandum humilitatis exemplum pedes voluit lavare discipulorum. Amen. Quod ipse praestare dignetur 502
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers In Sabbato San… BenP Deus qui Ecclesiae suae intemerato utero novos populos producens eam virginitate manente nova semper prole fecundat fidei spei et caritatis vos munere repleat et suae in vos benedictionis dona infundat. Amen. Et qui hanc sacratissimam noctem Redemptoris nostri resurrectione voluit illustrare mentes vestras peccatorum tenebris mundatas virtutum copiis faciat coruscare. Amen. Quo eorum qui modo renati sunt innocentiam imitari certetis et vascula mentium vestrarum exemplo praesentium luminum illustretis ut cum bonorum operum lampadibus ad huius sponsi thalamum cuius resurrectionem celebratis cum prudentibus virginibus intrare possitis. Amen. Quod ipse praestare dignetur 503
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers In die Paschae BenP Benedicat vos omnipotens Deus hodierna interveniente paschali solemnitate et ab omni miseratus dignetur defendere pravitate. Amen. Et qui ad aeternam vitam in Unigeniti sui resurrectione vos reparat in ipsius adventu immortalitatis vos gaudiis vestiat. Amen. Et qui expletis ieiuniorum sive passionis Dominicae diebus paschalis festi gaudia celebratis ad ea festa quae non sunt annua sed continua ipso opitulante exsultantibus animis veniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur 505
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H1 D Dominica propria M2 Mass Propers In octava Pasc… BenP Deus cuius Unigenitus hodierna die discipulis suis ianuis clausis dignatus est apparere suae vos benedictionis dono locupletare et caelestis vobis regni ianuas dignetur aperire. Amen. Et qui ab eorum pectoribus attactu sui corporis vulnus amputavit dubietatis concedat ut per fidem qua eum resurrexisse creditis omnium delictorum maculis careatis. Amen. Et qui cum Thoma Deum et Dominum creditis et cernuis vocibus invocatis ab eo et in hoc saeculo a malis omnibus tueri et in futuro sanctorum caetibus ascisci valeatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur 507
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Benedictio de… BenP Benedicat vos omnipotens Deus qui vos gratuita miseratione creavit et in resurrectione Unigeniti sui spem vobis resurgendi concessit. Amen. Resuscitet vos de vitiorum sepulchris qui eum resuscitavit a mortuis. Amen. Ut cum eo sine fine feliciter vivatis quem resurrexisse a mortuis veraciter creditis. Amen. Quod ipse praestare 508
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Item alia bene… BenP Deus qui per resurrectionem Unigeniti sui vobis contulit et bonum redemptionis et decus adoptionis suae vobis conferat praemia benedictionis. Amen. Et quo redimente percepistis donum perpetuae libertatis eo largiente consortes efficiamini aeternae haereditatis. Amen. Ut cui consurrexistis in baptismate credendo adiungi mereamini in caelesti regione bene vivendo. Amen. Quod ipse praestare 508
Sankt Paul im Lavanttal Qu Gen Gen M2 Mass Propers Benedictio de… BenP Omnipotens Deus devotionem vestram dignanter intendat et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Indulgeat vobis mala omnia quae gessistis et tribuat vobis veniam quam ab eo deposcitis. Amen. Sicque ieiunii vestri et precum vota suscipiat ut a vobis adversa omnia quae peccatorum retributione mereamini avertat et donum in vos Spiritus Paraclyti infundat. Amen. Quod ipse praestare dignetur 509
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers In Ascensa Dom… BenP Benedicat vos omnipotens Deus cuius Unigenitus hodierna die caelorum alta penetravit et vobis ubi ille est ascendendi aditum patefecit. Amen. Concedat propitius ut sicut post resurrectionem suam discipulis visus est manifestus ita vobis in iudicium veniens videatur placatus. Amen. Et qui eum consedere Patri in sua maiestate creditis vobiscum manere usque in finem saeculi secundum suam promissionem sentiatis. Amen. Quod ipse praestare 510
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Benedictio in… BenP Benedicat vobis omnipotens Deus ob cuius Paraclyti Spiritus adventum mentes vestras ieiunii observantia praeparatis et praesentem diem solemnibus laudibus honoratis. Amen. Instar modo renatorum infantium talem innocentiam habeatis ut templum Sancti Spiritus ipso tribuente esse possitis. Amen. Atque idem Spiritus Sanctus ita vos hodie sua benedictione dignos efficiat ut cras se vestris mentibus vobiscum perpetim habitaturus infundat et peracto praesentis vitae circulo vos ad caelestia regna perducat. Amen. Quod ipse praestare dignetur 511
Sankt Paul im Lavanttal Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Dominica in Pe… BenP Deus qui hodierna die discipulorum mentes Spiritus Paraclyti infusione dignatus est illustrare faciat vos sua benedictione repleri et eiusdem Spiritus donis exuberare. Amen. Ille ignis qui super discipulos descendit peccatorum vestrorum sordes expurget et sui luminis infusione corda vestra perlustret. Amen. Quique dignatus est diversitatem linguarum in unius fidei confessione adunare in eadem fide faciat perseverare et per hanc ab spe ad speciem pervenire. Amen. Quod ipse praestare dignetur 512
Sankt Paul im Lavanttal Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers In natale sanc… BenP Benedicat vobis omnipotens Deus beati Iohannis Baptistae intercessione cuius hodie natalicia celebratis concedatque vobis ut cuius solemnia colitis patrocinia sentiatis. Amen. Illius obtentu ab omnibus adversis tueamini et bonis omnibus perfruamini qui adventum Redemptoris mundi necdum natus cognovit matris sterilitatem nascendo abstulit patris linguam natus absolvit. Amen. Quatenus ipsius Agni quem ille digito ostendit cuius immolatione estis redempti ita virtutum lanis vestiri et innocentiam valeatis imitari ut ei in aeternae patriae felicitate possitis adiungi. Quod ipse praestare dignetur 514
Sankt Paul im Lavanttal de cruce M2 Mass Propers De sancta Cruce BenP Benedicat vobis omnipotens Deus qui per Unigeniti sui Iesu Christi Domini nostri passionem et crucis patibulum genus redemit humanum. Amen. Concedatque vobis ut cum omnibus sanctis quae sit eiusdem crucis latitudo longitudo sublimitas et profundum mente devota comprehendere possitis. Amen. Quatenus vosmetipsos abnegando crucemque gestando ita in praesentis vitae stadio Redemptorem nostrum sequi possitis ut ei inter choros angelorum post obitum mereamini ascisci. Amen. Quod ipse praestare 515
Sankt Paul im Lavanttal Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers In natali apos… BenP Benedicat vobis omnipotens Deus qui vos beati Petri saluberrima confessione in ecclesiasticae fidei fundavit soliditate. Amen. Et quos beati Pauli sanctissima instruxit praedicatione sua vos tueatur gratissima defensione. Amen. Quatenus Petrus clave Paulus sermone utrique intercessione ad illam vos certent patriam introducere ad quam illi alter cruce alter gladio hodierna die pervenit. Amen. Quod ipse praestare 516
Sankt Paul im Lavanttal BMV M2 Mass Propers In festium san… BenP Deus qui per beatae Mariae virginis partum genus humanum dignatus est redimere sua vos dignetur benedictione locupletare. Amen. Eiusque semper et ubique patrocinia sentiatis ex cuius intemerato utero auctorem vitae suscipere meruistis. Amen. Et qui ad eius celebrandam festivitatem hodierna die devotis mentibus convenistis spiritualium gaudiorum et aeternorum praemiorum vobiscum munera reportetis. Amen. Quod ipse praestare dignetur 517
Sankt Paul im Lavanttal Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers In decollation… BenP Deus qui vos beati Iohannis Baptistae concedit solemnia frequentare tribuat vobis et eadem devotis mentibus celebrare et suae benedictionis dona percipere. Amen. Et qui pro legis eius praeconio et carceralibus est retrusus in tenebris intercessione sua a tenebrosorum operum vos liberet incentivis. Amen. Et qui pro veritate quae Deus est caput non est cunctatus amittere suo interventu ad caput vestrum quod Christus est vos faciat pervenire. Amen. Quod ipse praestare dignetur 518
Sankt Paul im Lavanttal Adv Gen D M2 Mass Propers De Adventu Dom… BenP Omnipotens Deus cuius Unigeniti adventum et praeteritum creditis et futurum exspectatis eiusdem adventus vos illustratione sanctificet et sua benedictione locupletet. Amen. In praesentis vitae stadio vos ab omni adversitate defendat et se vobis in iudicio placabilem ostendat. Amen. Quo a cunctis peccatorum contagiis liberati illius tremendi examinis diem exspectetis interriti. Amen. Quod ipse praestare 519
Sankt Paul im Lavanttal Adv Gen D M2 Mass Propers Item alia BenP Omnipotens Deus vos placito vultu respiciat et in vos suae benedictionis donum infundat. Amen. Et qui hos dies incarnatione Unigeniti sui fecit sollemnes a cunctis praesentis et futurae vitae adversitatibus vos reddat indemnes. Amen. Ut qui de adventu Redemptoris nostri secundum carnem devota mente laetamini in secundo cum in maiestate venerit praemiis aeternae vitae ditemini. Amen. Quod ipse praestare dignetur 520
Sankt Paul im Lavanttal apostolus unus M2 Mass Propers In natale uniu… BenP Deus qui vos in apostolicis tribuit consistere fundamentis benedicere vos dignetur beati apostoli sui illi intercedentibus meritis. Amen. Defendatque vos a cunctis adversis apostolicis praesidiis qui vos eorum voluit ornari et munerari exemplis et documentis. Amen. Quo per eorum intercessionem perveniatis ad aeternae patriae haereditatem per quorum doctrinam tenetis fidei integritatem. Amen 521
Sankt Paul im Lavanttal martyr unus M2 Mass Propers In natale uniu… BenP Beati martyris tui illi intercessione vos Dominus benedicat et ab omni malo defendat. Amen. Extendat in vos dexteram suae propitiationis qui eum suscepit per supplicia passionis. Amen. Quo eius in caelo mereamini consortium cuius devotis mentibus in terra celebratis triumphum. Amen. Quod ipse praestare dignetur 522
Sankt Paul im Lavanttal martyres plures M2 Mass Propers In natali plur… BenP Benedicat vobis Dominus beatorum martyrum suorum illorum suffragiis et liberet ab adversitatibus cunctis. Amen. Commendet vos eorum intercessio gloriosa quorum in conspectu Domini est mors pretiosa. Amen. Ut sicut illi per diversa tormentorum genera caelestis regni sunt sortiti hereditatem ita vos eorum mereamini consortium per bonorum operum exhibitionem. Amen. Quod ipse praestare dignetur 522
Sankt Paul im Lavanttal confessor unus M2 Mass Propers De uno confess… BenP Omnipotens Deus det vobis copiam benedictionis qui beatum illum sibi ascivit virtute confessionis. Amen. Et qui illum fecit coruscare miraculis vos exornet bonorum operum incrementis. Amen. Quo eius et exemplis eruditi et intercessione muniti cuius depositionis diem celebratis in caelesti regione possitis adiungi illi. Amen. Quod ipse praestare dignetur 523
Sankt Paul im Lavanttal confessores plures M2 Mass Propers In natali plur… BenP Sanctorum confessorum suorum illorum meritis vos Dominus faciat benedici et contra adversa omnia eorum intercessione muniri. Amen. Eorum efficiat suffragiis felices quorum festivitatis diem celebratis ovantes. Amen. Quo eorum imitantes exemplum ad caelestia pervenire possitis promissa. Amen. Quod ipse praestare dignetur 524
Sankt Paul im Lavanttal virgo una martyr M2 Mass Propers In natale uniu… BenP Benedicat vos Dominus qui beatae virgini illi concessit et decorem virginitatis et gloriam passionis. Amen. Et cuius opitulatione illa meruit et sexus fragilitatem et persequentiam rabiem devincere vos possitis et vestrorum corporum illecebras et antiqui hostis machinamenta superare. Amen. Quo sicut illa sexu fragili virile nisa est certamen adire et post certamen de hostibus triumphare ita vos in hac mortalitate viventes valeatis et antiquum hostem devincere et ad regna caelestia pervenire. Amen. Quod ipse praestare 525