Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
in tribulationibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe Domine propitiatus hostias quibus et te placari voluisti et nobis salutem potenti pietate restitui. |
415 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
in tribulationibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumpti sacrificii Domine perpetua nos tuitio non relinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat. |
415 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro pace
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro pace |
Coll |
Deus a quo sancta desideria recta consilia et iusta sunt opera da servis tuis illam quam mundus dare non potest pacem ut et corda nostra mandatis tuis dedita et hostium formidine sublata tempora sint tua protectione tranquilla. |
415 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro pace
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Deus qui credentes in te populis nullis sinis nocere terroribus dignare preces et hostias dicatae tibi plebis suscipere ut pax a tua pietate concessa Christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. |
415 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro pace
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus auctor pacis et amator quem nosse vivere cui servire regnare est protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos ut qui in defensione tua fidimus nullius hostilitatis arma timeamus. |
416 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro cari… |
Coll |
Deus qui diligentibus te facis cuncta prodesse da cordibus nostris inviolabilem caritatis affectum ut desideria de tua inspiratione concepta nulla possint temptatione mutari. |
416 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Deus qui nos ad imaginem tuam et sacramentis renovas et praeceptis perfice gressus nostros in semitis tuis ut caritatis donum quod fecisti a nobis sperari per haec quae offerimus facias sacrificia apprehendi. |
417 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Libera nos Domine ab omni malo propitius et tuam caritatem nobis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti tua facias pietate concordes. |
417 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro rege |
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus ut famulus tuus qui tua miseratione suscepit regni gubernacula virtutum etiam omnium percipiat incrementa quibus decenter ornatus et vitiorum monstra devitare et ad te qui via veritas et vita es gratiosus valeat pervenire. |
417 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Munera Domine quaesumus oblata sanctifica ut et nobis Unigeniti tui corpus et sanguis fiant et illi regi ad optinendam animae corporisque sanitatem et ad peragendum iniunctum officium te largiente usquequaque proficiant. |
418 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Haec Domine oratio salutaris famulum tuum n. ab omnibus tueatur adversis quatenus et ecclesiasticae pacis optineat tranquillitatem et post istius temporis decursum ad aeternam perveniat hereditatem. |
418 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro principibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro regi… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus in cuius arbitrio regnorum omnium iura consistunt protege christianorum ubique rectorem ut eius votiva prosperitas pax tuorum possit esse populorum. |
419 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro principibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Deus qui subiectas tibi glorificas potestates suscipe propitius oblationes nostras et christianis vires adde principibus ut qui se dextera tua expetunt protegi nulla possint adversitate superari. |
419 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro principibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus qui praedicando aeterni regni evangelium Christianorum imperium praeparasti praetende famulis tuis ill. principibus nostris arma caelestia ut pax ecclesiarum nulla turbetur tempestate bellorum. |
419 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro principibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Postcomm |
Deus in cuius manu corda sunt regum inclina ad preces humilitatis nostrae aures misericordiae tuae et principibus nostris famulis tuis illis regimen tuae appone sapientiae ut haustis de tuo fonte consiliis et tibi placeant et tua semper beneficia consequantur. |
420 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
In tempore bel… |
Coll |
Populi tui quaesumus omnipotens Deus propitiare peccatis et totius hostilitatis terrores a nobis averte ut Christiani nominis secura libertas in tua devotione semper exultet. |
420 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sacrificium Domine quod immolamus intende placatus ut ab omni nos exuat bellorum nequitia et in tuae protectionis securitate consistat. |
420 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Adesto Domine populis qui sacra mysteria contigerunt ut nullis periculis affligantur qui in te protectorem confidunt. |
421 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa in monas… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui facis mirabilia magna solus praetende super nos famulos tuos spiritum gratiae salutaris et ut in veritate tibi complaceamus perpetuum nobis rorem tuae benedictionis infunde. |
421 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias Domine famulorum tuorum placatus intende et quas in honore nominis tui devota mente pro nobis celebramus proficere nobis sentiamus ad medelam. |
421 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem Domine famulorum tuorum quam tibi offerunt ob devotionem mentis suae pius ac propitius clementi vultu suscipias tibi supplicantes libens protege et clementer exaudi et aeterna eos protectione conserva ut semper in tua religione laetantes instanter in sanctae Trinitatis confessione fide catholica perseverent. Nobis haec quoque unianimiter et crebre petentibus ipse praestabis omnipotens Deus. Per Christum Dominum nostrum |
422 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quos caelesti recreas munere perpetuo Domine comitare praesidio et quos fovere non desinis dignos fieri sempiterna redemptione concede. |
422 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Postcomm |
Tu Domine quaesumus famulis tuis bonos mores placatus institue tu in eis quod tibi placitum sit dignanter infunde et ut digni sint et tua valeant beneficia promereri. |
423 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Postcomm |
Famulos tuos quaesumus Domine benignus intende et eis dignanter pietatis tuae impende custodiam. |
423 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa votiva |
Coll |
Deus qui iustificas impium et non vis mortem peccatorum maiestatem tuam suppliciter deprecamur ut famulos tuos de tua misericordia confidentes caelesti protegas benignus auxilio et assidua protectione conserves ut tibi iugiter famulentur et nullis temptationibus a te separentur. |
423 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe clementissime Pater hostias placationis et laudis quas ego peccator et indignus famulus tuus tibi offerre praesumo ad honorem et gloriam nominis tui sive pro incolumitate famulorum tuorum ut omnium delictorum suorum veniam consequi mereantur. |
424 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Qui es iustorum gloria et misericordia peccatorum pietatem tuam humili prece deposcimus ut famulos tuos benignus respicias et pietatis tuae custodiam iimpendas ut ex toto corde et ex tota mente tibi deserviant et sub tua semper protectione consistant. Per Christum |
424 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus pro famulis tuis ut remissionem omnium peccatorum suorum consequi mereantur quaesumus Domine ut placatus accipias et miserationis tuae largitate concedas ut fiat illis adveniam delictorum et adoptatam emundationem ut hic bene valeant vivere et ad aeternam beatitudinem pervenire. Diesque nostros |
425 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Purificent nos quaesumus Domine sacramenta quae sumpsimus et famulos tuos ab omni culpa liberos esse concede ut qui reatu conscientiae suae constringuntur caelestis remedii plenitudine glorientur. |
425 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro iter agent… |
Coll |
Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi et inter huius vitae adversitates atque discrimina famulos tuos n. ambulantes tua pietate custodi. |
426 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et hanc oblationem quam tibi offerimus pro famulis tuis n. benignus assume et ut gratia tua praecedente viam illorum dirigas et subsequente an omni adversitate custodias. |
426 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumpta Domine caelestis sacramenti mysteria quaesumus ut ad prosperitatem itineris famulorum tuorum proficiant. |
426 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Exaudi Domine preces nostras et iter famulorum tuorum propitius comitare atque misericordiam tuam sicut ubique es ita ubique largire quatenus a cunctis adversitatibus tua opitulatione defensi gratiarum tibi referant actionem. |
426 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa sacerdot… |
Coll |
Suppliciter te Deus Pater omnipotens qui es creator omnium rerum deprecor ut dum me famulum tuum coram omnipotentia maiestatis tuae graviter deliquisse confiteor manum misericordiae mihi porrigas quatenus dum hanc oblationem tuae pietati offero quod nequiter admisi clementissime digneris absolvere. |
427 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Deus misericordiae Deus pietatis Deus indulgentiae indulge quaeso et miserere mei sacrificium quoque quod pietatis tuae gratia humiliter offero benigne dignare suscipere et peccata quae labentibus vitiis contraxi pius ac propitius ac miseratus indulgeas et loco paenitentiae ac flumine lacrimarum concesso veniam a te merear accipere. |
427 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis meae quam tibi offero ego indignus famulus tuus pro remissione omnium peccatorum meorum suppliciter te Domine deprecor ut placatus accipias et quem propriae conscientiae reatus accusat bonitatis tuae veniam promerear. Diesque |
429 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Misericors et miserator Domine qui parcendo sustentas et ignoscendo sanctificas da mihi per haec sancta quae sumpsi purificationem mentis et corporis et mearum absolutionem culparum. |
430 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Postcomm |
Deus qui vivorum es Salvator omnium qui non vis mortem peccatoris nec laetaris in perditione morientium te Domine suppliciter deprecor ut concedas mihi veniam delictorum meorum ut admissa defleam et postmodum non admittam et cum mihi extrema dies finisque vitae advenerit emundatis delictis omnibus me angelus sanctitatis suscipiat. |
430 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia missa |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui me peccatorem sacris altaribus adstare voluisti et sancti nominis tui laudare potentiam concede quaesumus per huius sacramenti mysterium meorum mihi veniam peccatorum ut tuae maiestati digne ministrare merear. |
431 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD Per Christum Dominum nostrum. Qui pro amore hominum factus in similitudine carnis peccati formam servi Dominus assumpsit et in specie vulnerati medicus ambulavit hic nobis Dominus et minister salutis advocatus et iudex sacerdos et sacrificium. Per hunc te sancte Pater suppliciter exoro ut dum reatum conscientiae meae recognosco quod in preceptis tuis praevaricator extiti et per delictorum facinus corrui in ruinam. Tu me Domine erige quem lapsus peccati prostravit illumina caecum quem tetrae peccatorum caligines obscuraverunt. Solve compeditum quem vincula peccatorum constringunt. Praesta per sanctum et gloriosum et admirandum Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum quem laudant angeli et non cessant clamare dicentes. Sanctus |
428 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Da quaesumus clementissime Pater per huius sacramenti mysterium meorum veniam peccatorum ut non ad iudicium sed ad indulgentiam huius presbyteratus ordo mihi proficiat sempiternam. |
431 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Qui septiformes aecclesiasticae dignitatis gradus septimplici dono Sancti Spiritus decorasti praesta mihi propitius famulo tuo eundem in sanctitate vitae promereri Spiritum Paraclytum quem Unigenitus Filius tuus Dominus noster Iesus Christus suis fidelibus mittendum esse promisit qui meo pectori inspirare dignetur catholicae fidei firmitatem et sanctae caritatis tuae dulcedinem meque terrena despicere et amare caelestia doceat. Per Christum |
431 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis meae quam tibi offero ego indignus famulus tuus pro remissione omnium peccatorum meorum suppliciter te Domine deprecor ut placatus accipias et quem propriae conscientiae reatus accusat bonitatis tuae veniam promerear. Diesque nostros |
432 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumentes Domine Deus salutis nostrae sacramenta praesta quaesumus ut eorum participatio mihi famulo tuo ad perpetuam proficiat salutem. |
433 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia missa sac… |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus meorum mihi veniam peccatorum quatenus quicquid carnali delectatione vel animi mei cogitatione atque vana huius saeculi ambitione contra tuorum rectitudinem praeceptorum perfeci in hac praesenti vita veniam accipere merear. |
433 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe clementissime Pater hostiam placationis et laudis quam ego indignus et peccator famulus tuus tibi offerre praesumo pro sanitate corporis et animae meae ut omnium delictorum meorum veniam consequi merear. |
433 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Implorans tuae maiestatis misericordiam tuam ut mihi famulo tuo mole peccatorum gravato veniam meorum largiri digneris delictorum ut ab omnibus inimici vinculis liberatus tuis toto corde mandatis inhaeream et te solum tota virtute diligam et ad tuae quandoque beatitudinis visionem pervenire merear. Per Christum |
434 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus per beatae Mariae semper virginis intercessionem mihi famulo tuo meorum veniam peccatorum et Sancti Spiritus gratiam cordi meo clementer infunde ut te perfecte diligere et digne laudare merear. |
434 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia missa sac… |
Coll |
Deus sub cuius oculis omne cor trepidat et omnes conscientiae pavescunt respice propitius ad precem meam ut qui me nullis dignum meritis in loco hoc servitutis tuae sacris adstare fecisti altaribus ita secundum multitudinem miserationum tuarum da indulgentiam peccatorum meorum ut mea fragilitas quae per se proclivis est ad labendum per te semper muniatur ad standum et quae per se prona est ad offensa per te semper reparetur ad veniam. |
435 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine placationis provenia delictorum meorum ego indignus famulus tuus offero ut ab occultis me reatibus emundes et a manifestis convenienter expurges. |
436 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis meae quam tibi offero Domine ego supplex famulus tuus pro remissione omnium peccatorum meorum. Quaesumus Domine |
436 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro sacerdote seipso
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus Iesu Christe Domine adesto propitius peccatis meis perassumptionem corporis et sanguinis tui et per intercessionem sanctae Mariae semper virginis et omnium sanctorum tu enim loquens dixisti qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem ipse in me manet et ego in eo ideo te supplex deprecor ut in me cor mundum creas et spiritu principali confirmare digneris et ab omnibus insidiis diaboli atque vitiis emundes ut gradibus caelestibus merear esse particeps. |
436 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
contra tentationes cogitationum
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro temptation… |
Coll |
Omnipotens mitissime Deus respice propitius preces nostras et libera cor famuli tui n. de malarum temptatione cogitationum ut Sancti Spiritus dignum fieri habitaculum mereamur. |
437 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
contra tentationes cogitationum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Has tibi Domine offerimus oblationes pro salute famuli tui n. quatenus animam illius Sancti Spiritus gratia illuminare digneris. |
437 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
contra tentationes cogitationum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Humiliter tuam deprecantes clementiam ut gratiam Sancti Spiritus animae famuli tui n. clementer infundere digneris ut te perfecte diligere et digne laudare mereatur. Per Christum |
438 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
contra tentationes cogitationum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Per hoc quaesumus Domine sacrificium quod tuae obtulimus pietati ab omnibus cor famuli tui n. emundes temptationibus. |
438 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
contra tentationes cogitationum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum illumina quaesumus cor famuli tui n. gratiae tuae splendore ut digne maiestatem tuam cogitare et diligere valeat. |
438 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro lacrimis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro peti… |
Coll |
Omnipotens mitissime Deus qui sitienti populo fontem viventis aquae de petra produxisti educ de cordis nostri duritia compunctionis lacrimas ut peccata nostra plangere valeamus remissionemque te miserante mereamur accipere. |
439 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro lacrimis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hanc oblationem quaesumus Domine Deus quam tuae maiestati pro peccatis nostris offerimus propitiatus respice et produc de oculis nostris lacrimarum flumina quibus debita flammarum incendia valeant exstingui. |
439 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro lacrimis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD Per Christum Dominum nostrum. Qui beatum Petrum apostolum pietatis respexit intuitu ut trinae negationis peccatum amarissimis dilueret lacrimis per infusionem Sancti Spiritus pro peccatorum nostrorum pondere lacrimas nobis elice poenitentiae ut amare defleamus quae inique gessimus quatinus fructuosus in conspectu pietatis tuae nostrae petitionis proveniat effectus atque per eum veniam nobis sperare liceat qui traditus est pro delictis nostris ut redimeret nos sanguine suo Christe Salvator noster. Quem laudent |
439 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro lacrimis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sacrificium quod tuae Domine Deus optulimus maiestati nobis ad veniam nostrorum proficiat peccatorum et tuae miserationis semper tribuat solatium. |
440 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro lacrimis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Gratiam Sancti Spiritus Domine Deus cordibus nostris clementer infunde quae nos gemitibus efficiat lacrimarum maculas nostrorum diluere peccatorum atque optatae nobis te largiente indulgentiae praestet effectum. |
440 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute unius viventis
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro salute uni… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus miserere famulo tuo n. et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeternae ut et donante tibi placita cupiat et tota virtute perficiat. |
441 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute unius viventis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Proficiat Domine quaesumus haec oblatio quam tuae supplices offerimus maiestati ad salutem famuli tui n. ut tua providentia eius vita inter adversa et prospera ubique dirigatur. |
441 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute unius viventis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Implorantes tuae maiestatis misericordiam ut famulo tuo n. veniam suorum largiri digneris peccatorum ut ab omnibus inimici vinculis liberatus tuis toto corde inhaereat mandatis et te solum semper tota virtute diligat et ad tuae quandoque beatitudinis visionem pervenire mereatur. Per Christum |
442 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute unius viventis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumentes Domine perpetuae sacramenta salutis tuam deprecamur clementiam ut per ea famulum tuum n. ab omni adversitate protegas. |
442 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute unius viventis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Famulum tuum quaesumus Domine tua semper protectione custodi ut libera tibi mente deserviat et te protegente a malis omnibus sit securus. |
442 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
contra tentationes carnis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro temp… |
Coll |
Ure igne Sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum Domine ut tibi casto et corde serviamus et corpore placeamus. |
443 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
contra tentationes carnis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Disrumpe Domine vincula peccatorum nostrorum ut sacrificare tibi hostiam laudis absoluta libertate possimus retribue quae ante tribuisti et salva nos per indulgentiam quos dignatus et salvare per gratiam. |
443 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
contra tentationes carnis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Salva nos ex ore leonis qui circuit quae rens deunitate Aecclesiae tuae quem devoret sed leo de tribu Iuda conterens contrariae suae virtutis nequitiam et corde nos servet et corpore purificet. Per quem maiestatem |
443 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
contra tentationes carnis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Domine adiutor et protector noster refloreat caro nostra vel vigore pudicitiae vel sanctimoniae novitate ereptamque de manu tartari in resurrectionis gaudio iubeas praesentari. |
444 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro infirmis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro infi… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus salus aeterna credentium exaudi nos pro famulo tuo n. pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilium ut reddita sibi sanitate in Aecclesia tua gratiarum tibi referat actionem. |
444 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro infirmis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Deus sub cuius nutibus vitae nostrae momenta decurrunt suscipe preces nostras et hostias famuli tui n. pro quo misericordiam tuam aegrotanti imploramus ut de cuius periculo metuimus de eius salute laetemur. |
445 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro infirmis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus infirmitatis humanae singulare praesidium auxilii tui super infirmum famulum tuum n. ostende virtutem ut ope misericordiae tuae adiuti Ecclesiae tuae sanctae repraesentari mereatur. |
445 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro infirmis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Omnipotens et misericors Deus qui subvenis in periculis laborantibus qui temperas flagella te Domine supplices exoramus ut visitatione tua sancta erigas famulum tuum n. de lecto infirmitatis et sanum repraesentes Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. |
445 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro salute viv… |
Coll |
Praetende Domine misericordiam tuam famulis et famulabus tuis dexteram caelestis auxilii ut et te toto corde perquirant et quae digna postulant assequantur. |
446 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et hanc oblationem famulorum fidelium tuorum quam tibi pro incolumitate eorum offerimus benignus assume et ut nullius sit irritum votum nullius vacua postulatio praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. |
446 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Humili devotione implorantes misericordiam tuam ut fideles tuos sereno vultu respicias et omnia eorum peccata dimittas ac miserationis tuae super eos largitatem clementer infundas. Per Christum |
447 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro fidelibus tuis ut salutem corporis et animae consequi mereantur. Quaesumus Domine ut placatus |
447 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Gratiae tuae quaesumus Domine supplicibus tuis tribue largitatem ut mandata tua te operante sectantes consolationem praesentis vitae percipiant et futurae. |
447 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Da famulis et famulabus tuis quaesumus Domine in tua fide et sinceritate constantiam ut in caritate divina firmati nullis temptationibus ab eius integritate vellantur. |
447 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro cari… |
Coll |
Deus qui caritatis dona per gratiam Sancti Spiritus tuorum cordibus fidelium infudisti da famulis tuis pro quibus tuam deprecamur clementiam salutem mentis et corporis ut et tota virtute diligant et quae tibi sunt placita tota dilectione perficiant. |
448 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Miserere quaesumus Domine famulis tuis pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati ut per haec sancta supernae benedictionis gratiam obtineant et gloriam aeternae beatitudinis adquirant. |
448 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Clementiam tuam pronis mentibus obsecrantes ut famulos tuos quos sanctae dilectionis nobis familiaritate adiunxisti tibi facias toto corde subiectos ut tuae caritatis spiritu repleti a terrenis mundentur cupiditatibus et caelesti beatitudine te donante digni efficiantur. Per Christum |
449 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Divina libantes mysteria quaesumus Domine ut haec salutaria sacramenta illis proficiant ad prosperitatem et pacem pro quorum dilectione haec tuae obtulimus maiestati. |
449 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus qui supplicum tuorum vota per caritatis officium suscipere dignaris da famulis tuis in tua proficere dilectione et in tua laetari protectione ut tibi secura mente deserviant et in tua pace semper assistere mereantur. |
449 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro eleemosynariis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro aele… |
Coll |
Deus qui post baptismi sacramentum secundam abolitionem peccatorum aelemosynis indidisti respice propitius famulos tuos quorum operibus tibi gratiae referuntur fac eos premio beatos quos fecisti pietate devotos recipiant pro parvis magna pro terrenis caelestia pro temporalibus premia sempiterna. |
450 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro eleemosynariis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Deus qui tuorum corda fidelium per aelemosynam dixisti posse mundari praesta quaesumus ut huius consortiis sacramenti ut ad conscientiae suae fructum non gravare studeant miseros sediuvare. |
451 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro eleemosynariis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Omnipotens et misericors Deus famulos tuos placatus intende qui recolentes divina mandata opem indigentibus subministrant ut sicut eorum devotio nobis est necessaria ita sit tibi semper accepta. |
451 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro inimicis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro inim… |
Coll |
Deus pacis caritatisque amator et custos da omnibus inimicis nostris pacem caritatemque veram cunctorumque eis remissionem tribuens peccatorum nosque ab eorum insidiis potenter eripe et in tuae pacis tranquillitate consolida. |
451 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro inimicis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et nos ab inimicis nostris clementer eripe eisque indulgentiam tribue delictorum. |
452 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro inimicis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Haec nos communio Domine exuat delictis et ab inimicorum defendat insidiis. |
452 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro pecc… |
Coll |
Parce Domine parce peccatis nostris et quamvis incessabiliter delinquentibus continua poena debeatur praesta quaesumus ut quod ad perpetuum meremur exitium transeat ad correctionis auxilium. |
452 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sacrificia tibi Domine cum Ecclesiae precibus immolanda quaesumus corda nostra purificent et indulgentiae tuae nobis dona concilient et de adversis prospera sentire perficiant. |
453 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Vitia cordis humani haec Domine quaesumus medicina compescat quae mortalitatis nostrae venit curare languores. |
453 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro uno defunc… |
Coll |
Inclina Domine aurem tuam ad preces nostras quibus misericordiam tuam suppliciter deprecamur ut animam famuli tui quam de hoc saeculo migrare iussisti in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum iubeas esse consortem. |
453 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Annue nobis Domine ut anima famuli tui remissionem quam semper optavit mereatur percipere peccatorum. |
453 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Annue nobis Domine ut animae famuli tui haec prosit oblatio quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. |
454 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem quam tibi pro requie animae famuli tui offerimus quaesumus Domine ut placatus accipias et tua pietate concedis ut mortalitatis nexibus absoluta inter fideles tuos habere constituas mansionem. Diesque nostros |
454 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta quaesumus Domine ut anima famuli tui his purgata sacrificiis indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. |
454 |