Layer | L |
---|---|
Reference Number | ah53050 |
Fulltext | Agni paschalis esu potuque dignas Moribus sinceris praebeant omnes se Christianae animae Pro quibus se Deo hostias obtulit ipse summus Pontifex Quarum frons in postis est modum eius illita sacrosancto cruore et tuta a clade canopica Quarum crudeles hostes in mari Rubro sunt obruti Renes constringant ad pudicitiam Pedes tutentur adversus viperas Baculosque spiritales contra canes iugiter manu baiulent Ut pascha Iesu mereantur sequi quo de barathro victor rediit En redivivus mundus ornatibus Christo consurgens fideles admonet Post mortem melius cum eo victuros |
Text Source | AH 53:50 – Notker Balbulus |