Layer | L |
---|---|
Fulltext | Caelica resonant clare camoenas agmina Nunc regis celebrando gratulanter nuptias Lux nova iam terras illustrat veteres pellens tenebras Reserat superna gratia diu clausa palatia Felix mater et sola intacta aeterna puerpera Iam nato stas gravida cum viri sis cubilis nescia Omnis caterva nostra te rogat domina solvas quo nostra cuncta peccaminum vincula virgo sempiterna beata Digna fuisti sola tollentem crimina intra uteri claustra portare qui gubernat omnia supera infera Hunc sua laudant facta gaudentes bona qua vivunt super essentia Nos humillima tuba damus debita poscentes eius clementiam Ut nostra praestans tempora nunc quieta det placita frui vita utilia donando famulis munera Ac inter nos discrimina saeva salvans post funera derelictam sedem ducat mortis ac malorum ignaram Ubi ad dextram Patris almam sedet conregnans coaeternus per omnia Potenter cuncta disponendo cum eo saecla praesentia et futura Beata iustis donans cuncta praemia repromissa caelestia Praeclara qua lux vera micat quae est salus aeterna et cunctorum Gloria |
Text Source | AH 7:21 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 | S | Dec | 25 | Nat | Seq | M3 | 42 () | ||
FR Cluny 1493, Missal, Missale Cluniacense | 272 | S | Dec | 25 | Nat | Seq | M3 | 399 (171v) |