Scribam evangelii

Layer L
Fulltext Scribam evangelii custodem triclinii collaudemus hodie
Qui dum pullos eligit et obtutum diligit in solem iustitiae
Visus non reflectitur propter hoc depingitur aquilina facie
Eum Dei filius amans specialius quibuscumque ceteris
Traxit a proposito licet non illicito ducendae mulieris
Castitate placuit et qui thoros respuit in cena recubuit supra pectus Domini
Cuius in armario legit eius visio quorum se locutio non indulget homini
Quae vel erunt vel fuerunt eius menti in praesenti sunt oblata speculo
Et primarum vis causarum et quis in his debet finis evenire saeculo
Hic Mariae pius piae candor floris flos candoris virgo summae virginis
Fit tutela de cautela morientis in tormentis divinae propaginis
Tres veneno toxicati surgunt in occursum fati quos suscitat mirifice solo contactu tunicae
Gemmas facit ex arena vinum illi sunt venena et fervor praebet olei suavitatem balnei
Tumbam petit quasi stratum manna supplet viri statum sive corpus sit ablatum sive sit in gloria
O Ioannes Deo grate fac ne separemur a te sed te duce te primate vivamus in patria
Ubi pax et gloria amen dicant omnia
Text Source AH 39:199

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Avranches 1534, Missal, Missale Abrincense | 191 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 36 (11r)