Prope est claritudinis

Layer L
Fulltext Prope est claritudinis magnae dies
Quo rex aeternus humanitatis infima
Volens ad poli transvehere regia palatia
Nuntia misit mirifica
Ad aures verba virgineas
Ut procrearetur inde proles propria
Intemeritate vigente corporea
Cuius confestim benigna virgo fulgore praeclara spiritu fit plena
O quanta pietas Dei summa gratia ostensa fuit die ista
Per quam redempta humanitas tota morte fugata prima fugit detrimenta
Quae paraverat Adam novum plasma male servata dum praeteriit mandata
Quam saeva monita dedit virago prima
Sed purgarunt ea nova medicamina
Per quae redempta sunt saecula
Text Source AH 53:9

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Poitiers 1498, Missal, Missale Pictaviense | 80 T Adv H4 D Seq M2 38 (6v)