Layer | L |
---|---|
Fulltext | Gaude Christi caterva pangens mentis voce tinnula Summi regis magna nunc recolendo gaudia Tripudiet cuncta nec minus et ecclesia Lux quia in terra apparet hodie nimis fulgida Expurgans crimina et praestans caelestis vitae munera Puerpera Maria oramus valeas per saecula Per te nobis quoniam patefacta est poli ianua Tuus filius delevit Evae facinora et protoplausti adae simul evacuavit clementer omnia scelera Ad te Gabriel sede mittitur aetherea tibique donat egregiae salutis verba dicendo tu ave Maria Quae sola inter cunctas es mulieres digna semper ac benedicta Ex aula Christus tua egredietur proles regia Davidica Caelesti virgo germine fecundata sancto pneumate obumbrata credideras atque filium es enixa Beata tua ubera lacte plena in prole mater semper casta manent salva castitatis tuae sigilla Te portam invenit clausam infans tuus reliquit quoque sed intactam Vagit puer in praesaepe qui regit astra orbem necnon et maria Hodie angelorum congaudet caeli militia Dans verbo nato hymnidicas corde et voce odas Psallens alleluia |
Text Source | AH 39:7 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Vienne 1519, Missal, Missale Viennense | 674 | S | Dec | 25 | Nat | Seq | M3 | 56 () |