Cane cuncta nunc

Layer Antiphonal
Fulltext Cane cuncta
Nunc caterva mystica odas debitas
Christo tuas qui tersit sanguinis unda
Criminum culpas et concessit polorum regna
Confregit portas infernales nec non infera
Suosque liberans delevit mortem turpissimam
Vexit ad supera cruore quos redemerat
Paradisiacam aperuitque ianuam
Clausa quae fuerat hominis primi per culpam
Parce rex pie et exterge nostra cuncta scelera
Da nobis clara frui vita ac poni in gloria
Nunc et per cuncta saecula
Text Source AH 10:29

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Mâcon 1532, Missal, Missale Matisconense | 360 T Pasc H1 f3 Seq M2 106 (93r)