Personarum Trinitatem

Layer L
Fulltext Personarum trinitatem et naturae unitatem in primo principio
Collaudemus et credamus et sincere diligamus pulso mentis vitio
Pater verbum ab aeterno eructavit de interno cordis secretario
Verbum dixit coaequale qualis pater verbum tale pater est in filio
Duo quidem sunt coniuncti sed disiunctim et disiuncti sed coniunctim res est ineffabilis
Ut personae distinguuntur in natura coniunguntur cum sint unum res inenarrabilis
Nasci quidem a parente non est idem cum gignente sed diversa natio
Et ex Deo natus Deus probat quod sint unus Deus haec est vera ratio
Conspirant duo tertium non aliud sed alium amorem suavissimum
Procedit sanctus spiritus ab utroque paraclitus flamen pneuma dulcissimum
Naturalis identitas personarum diversitas in tribus ab ecclesia
Praedicatur et creditur veneratur et colitur nostra fides et gloria
Ex ipso manant omnia per ipsum fiunt omnia in ipso manent omnia
Ipsi decus et gloria ipsi laus et potentia dicant omnes alleluia
Text Source AH 37:35

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Calahorra 1554, Missal, Missale Calagurritanum et Calciatense | 66 T Trin H1 D Trin Seq M2 149 ()