Surgit Christus cum tropheo

Layer L
Fulltext Surgit Christus cum tropheo iam ex agno factus leo sollemni victoria
Mortem vicit sua morte reseravit seras portae suae mortis gratia
Hic est agnus qui pendebat et in cruce redimebat totum gregem ovium
Cui cum nullus condolebat matrem eius consumebat doloris incendium
Mater Christi quid vidisti contemplando crucem Christi vidi Iesum spoliari et in cruce sublevari peccatorum manibus
Mater Dei quid vidisti contemplando crucem Christi vidi valde cruentatum hasta latus perforatum vivi fontis exitum
Mater Dei quid vidisti contemplando crucem Christi quod se Patri commendavit et quod caput inclinavit et emisit spiritum
Virgo mater quid fecisti postquam natum amisisti multum clamans eiulavi quod ab ipso separata et in terra quod prostrata vix habebam spiritum
Virgo mater quid fecisti postquam natum amisisti post haec domum deportata et ex toto cruentata sic iacebam desolata repleta doloribus
Virgo mater noli flere iam surrexit Christus vere
Per te nimis desolata per ipsum sum visitata
Da nobis Maria per hoc clemens et pia aspectum Christi viventis et gloria frui resurgentis
Tu prece nos pia Christo reconcilia quae sola mater intacta es genetrix verbi Dei facta
Credendum est ex te Deum et hominem natum resurrexisse glorificatum
Scimus Christum surrexisse ex mortuis vere conserva mater nos et tuere
Text Source AH 54:230

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
CH Chur 1497, Missal, Missale Curiense | 15 T Pasc H4 D D.prop Seq M2 209 (89r)
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal, Missale Dolense | 112 T Pasc H1 f2 Seq M2 80 (68r)
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 T Pasc H1 f2 Seq M2 83 ()