Layer | L |
---|---|
Fulltext | Resonet sacrata iam turma diva symphonia Repleta gaudia promissa e caelo reddita In unum congregata apostolorum phalanx praeclara exspectans munera Repente vox divina Paraclitum nuntiat decorans sanctorum viscera Fantur omni lingua nonnulla mysteria Deique magnalia Cantica divina non cessat reboare eius quoque caterva O Deus omnis arva te laudat sol et luna concrepat usia cuncta caelica et profunda flumina Te psallat tellus alma sidera tua clara iubilat adorat amat redempta omnis quoque anima Stupens Iudaea haec inquit exsecranda contio vino ista est repleta mustique crapula baccho plenos deputat repletos gratia Surgens haec Petrus divina clementia superat obdurata corda illa et fore affirmat vaticinia de hoc Ioelis praedicta Ovans agmina nunc nostra boat carmina devota quo suscipiat caelestia habitacla Pangat omnis chorda nostra sancta praeconia tua ut semper pia percipiat charismata Omnem hanc meram suscipe melodiam ut queamus scandere luciflua et tua celsa ac decora uranica Dudum sacrata invenisti pectora nunc nos reple lumine polorum ut gaudia cedas perpetua atque regna Te decet laus perpetua et gloria siderea sit diuturna Tu animas et corpora nostra Christe possideas in sempiterna |
Text Source | AH 7:78 cf. AH 53:74 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
GB Norwich 1400 (about), Missal, BL London Add. Ms. 25588 | 404 | T | Pent | H1 | f2 | Seq | M2 | 277 () | ||
GB York 1100-1516, Missal, Missale Eboracense | 90 | T | Pent | QuT | f4 | Seq | M2 | 206 () |