Layer | L |
---|---|
Fulltext | Eia vox clara concrepet gaudia modulans organa Et cum pneumatis aura Dominum consona praecinant famina Mirabilem praedicare iuvat in sanctis eia Qui Stephanum gloriae corona induit alma Cuius sacra plebs celebrat festa atque levitarum turma dulces geminat odas O merita o viri mens sancta caeli patuerunt regna cui penitus ampla Unde coaspecta gloria superna mox fatur talia En Iesus astat humanatus alma in patris dextera Gens Iudaea sed maligna face fervens in levitam torva contra insonat Et saxea quae gerebat corda testem lapidabat fantem Dei gloriam Sed pro culpa sontum supplicabat flexus genua martyr e contra Sicque saeva carnis per tormenta eius anima penetrat astra Nos quoque voce canora pangimus sacra tropaea Rogando ut Christe regna reseres nobis caelica Stephani per merita |
Text Source | AH 39:316 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Beauvais 1514, Missal, Missale Belvacense | 204 | S | Dec | 26 | Steph.m | Seq | M2 | 50 (13v) | ||
FR Beauvais 1514, Missal, Missale Belvacense | 204 | S | Ian | 2 | Oct.Steph.m | Seq | M2 | 59 (18r) |