Layer | L |
---|---|
Fulltext | Vox clarescat mens purgetur homo totus emundetur dulci voci conformetur pura conscientia Patri proli iubilemus sacrum neuma praedicemus unam laudem tribus demus quos unit essentia Pater creans increatus nascens ab aeterno natus amor ab his derivatus sunt una substantia Tres personae trinitatis unum esse deitatis sunt eiusdem maiestatis et idem per omnia Distinguuntur tres personae quaevis sua notione non humana ratione discernuntur talia Pater proles et spiramen opem praestent et solamen nobis reis et levamen a peccati sarcina |
Text Source | AH 54:164 cf. AH 8:2 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 | T | Trin | H1 | D | Seq | M2 | 102 (88r) |