In hoc apparuit caritas Dei in nobis

Layer G/A
Fulltext Carissimi In hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum In hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse prior dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris Carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere Deum nemo vidit umquam Si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis Et vos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi Quisquis confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo Et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo Timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate Nos ergo diligamus Deum quoniam Deus prior dilexit nos Si quis dixerit Quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere
Text Source 1J 4,9–20

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
HR Dubrovnik 1100-1200, Missal, Bodleian Oxford Ms. Canon. Liturg. 342 | 278 T Trin H1 D Lc M2  ()