Super muros tuos Hierusalem constitui custodes

Layer G/A
Fulltext Haec dicit Dominus Super muros tuos Ierusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt Qui reminiscimini Domini ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Ierusalem laudem in terra Iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti Quia qui congregant illud comedent et laudabunt Dominum et qui comportant illud bibent in atriis sanctis meis Transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter eligite lapides et elevate signum ad populos Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae Dicite filiae Sion Ecce Salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo Et vocabunt eos Populus sanctus redempti a Domino tu autem vocaberis Quaesita civitas et non derelicta
Text Source Is 62,6–12

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
GB Salisbury 1516, Missal, Missale Sarum | 7 T Adv H2 f6 Lc M2 26 ()
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 T Adv H2 f6 Lc M2 23 (4r)
GB Norwich 1400 (about), Missal, BL London Add. Ms. 25588 | 404 T Adv H2 f6 Lc M2 27 (13r)