Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In diebus illis Haec itaque cum audisset Iudith vidua quae erat famula Dei religiosa quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri et Charmi Et venerunt ad illam et dixit illis Quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium et qui estis vos qui tentatis Dominum non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat Posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum diem constituistis ei Sed quia patiens Dominus est in hoc ipso poeniteamus et indulgentiam eius fusis lacrimis postulemus non enim quasi homo sic Deus comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur Et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos pro quo scelere dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum Expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster |
Text Source | Jdth 8,9–20 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
ES Barcelona 1498, Missal, Missale Barcinonense | 48 | T | Trin | H15 | f6 | Lc | M2 | 96 (141v) | ||
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 | T | Trin | H15 | f6 | Lc | M2 | 297 (156r) |