Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Discumbebat Iesus cum duodecim discipulis suis Et edentibus illis dixit Amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est Et contristati valde coeperunt singuli dicere Numquid ego sum Domine At ipse respondens ait Qui intingit mecum manum in paropside hic me tradet Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei si natus non fuisset homo ille Respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit Numquid ego sum Rabbi Ait illi Tu dixisti Coenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait Accipite et comedite hoc est corpus meum Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens Bibite ex hoc omnes Hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum |
Text Source | Mt 26,20–28 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Cluny 1493, Missal, Missale Cluniacense | 272 | T | Trin | H2 | f5 | Oct.Corp | Ev | M2 | 268 (121r) |