Amen amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me Aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus Innuit ergo huic Simon Petrus et dixit ei Quis est de quo dicit Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est Respondit Iesus Ille est cui ego intinctum panem porrexero Et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Iscariotae Et post buccellam introivit in eum Satanas Et dixit ei Iesus Quod facis fac citius Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
Text Source J 13,21–28

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Cluny 1493, Missal, Missale Cluniacense | 272 T Trin H2 D Die4.Corp Ev M2 269 (120v)