Amen amen dico vobis non est servus maior

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior est eo qui misit illum Si haec scitis beati eritis si feceritis ea Non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut adimpleatur Scriptura Qui manducat mecum panem levabit contra me calcaneum suum Amodo dico vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis quia ego sum Amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit Cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit Amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me Aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus Innuit ergo huic Simon Petrus et dixit ei Quis est de quo dicit Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est Respondit Iesus Ille est cui ego intinctum panem porrexero Et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Iscariotae Et post buccellam introivit in eum Satanas Et dixit ei Iesus Quod facis fac citius Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei Quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quod dixisset ei Iesus Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret Cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo Erat autem nox Cum ergo exisset dixit Iesus Nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo Si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum
Text Source J 13,16–32

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Agde 1300-1400, Evangeliary, Sacramentary, BM Montpellier Ms. 28 | 158 T Qu H6 f3 Ev M2 272 (133r)
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Qu H6 f3 Ev M2 267 ()
FR Le Puy-en-Velay 1543, Missal, Missale Aniciense | 10 T Qu H6 f3 Ev M1 186 (66v)