Coepit Iesus dicere ... Homo plantavit vineam

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Coepit Iesus dicere ad plebem parabolam hanc Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus Et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi Qui caesum dimiserunt eum inanem Et addidit alterum servum mittere Illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem Et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt Dixit autem dominus vineae Quid faciam Mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur Quem cum vidissent coloni cogitaverunt intra se dicentes Hic est haeres occidamus illum ut nostra fiat haereditas Et eiectum illum extra vineam occiderunt Quid ergo faciet illis dominus vineae veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis Quo audito dixerunt illi Absit Ille autem aspiciens eos ait Quid est ergo hoc quod scriptum est Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli Omnis qui ceciderit super illum lapidem conquassabitur super quem autem ceciderit comminuet illum Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc
Text Source L 20,9–19

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 T Trin H8 f6 Ev M2 183 (329)