In viam gentium ne abieritis

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Misit Iesus duodecim discipulos suos praecipiens eis et dicens In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel Euntes autem praedicate dicentes Quia appropinquavit regnum caelorum Infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eiicite gratis accepistis gratis date Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis Intrantes autem in domum salutate eam dicentes Pax huic domui Et siquidem fuerit domus illa digna veniet pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra revertetur ad vos Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeunte foras de domo vel civitate excutite pulverem de pedibus vestris Amen dico vobis Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die iudicii quam illi civitati
Text Source Mt 10,10–15

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 T Trin H15 f4 Ev M2 185 (335)
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Trin H21 f4 Ev M2 133 (129r)
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Trin H24 f4 Ev M2 136 (132r)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H24 S Ev M2 325 ()