Post tribulationem dierum illorum

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quatuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum Ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis Amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia haec fiant Caelum et terra transibunt verba autem mea non praeteribunt
Text Source Mt 24,28–35

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Reims 1505, Missal, Missale Remense | 111 T Adv H2 f4 Ev M2 24 (2v)
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Adv H2 f4 Ev M2 9 (5r)
FR Beauvais 1514, Missal, Missale Belvacense | 204 T Adv H2 f2 Ev M2 29 (3r)
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Adv H2 ff Ev M2 13 (3r)