Layer | G/A |
---|---|
Variant | Petite et dabitur vobis (Mt) |
Fulltext | In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos Petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis Omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur Aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei aut si piscem petierit numquid serpentem porriget ei Si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis Haec est enim lex et prophetae |
Text Source | Mt 7,6–12 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 | T | Pasc | H6 | f3 | Rogat | Ev | M2 | 173 (311) | |
CH Chur 1497, Missal, Missale Curiense | 15 | T | Pasc | H6 | f3 | Rogat | Ev | M2 | 216 (92v) | |
DE Konstanz 1505, Missal, Missale Constantiense | 27 | T | Pasc | H6 | f4 | Rogat | Ev | M2 | 213 (90r) |