Layer | G/A |
---|---|
Variant | Desertus est locus hic |
Fulltext | In illo tempore Exiens Iesus de navi vidit turbam multam et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere multa Et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes Desertus est locus hic et iam hora praeteriit dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent Et respondens ait illis Date illis vos manducare Et dixerunt ei Euntes emamus ducentis denariis panes et dabimus illis manducare Et dicit eis Quot panes habetis ite et videte Et cum cognovissent dicunt Quinque et duos pisces Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos Et acceptis quinque panibus et duobus pisces intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus Et manducaverunt omnes et saturati sunt Et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos et de piscibus Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum Et statim coegit discipulos suos ascendere navim ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum Et cum dimisisset eos abiit in montem orare |
Text Source | Mc 6,34–46 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
DE Augsburg 1510, Missal, Missale Augustense | 19 | T | LXX | H2 | f4 | Ev | M2 | 72 (22v) | ||
ES Calahorra 1554, Missal, Missale Calagurritanum et Calciatense | 66 | T | LXX | H2 | f6 | Ev | M2 | 47 (22v) | ||
CH Chur 1497, Missal, Missale Curiense | 15 | T | LXX | H2 | f4 | Ev | M2 | 83 (24r) | ||
DK Viborg 1500, Missal, Missale Viburgense | 47 | T | Ep | H6 | f4 | Ev | M2 | 30 (a10v) | ||
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 | T | LXX | H2 | f4 | Ev | M2 | 68 (24v) | ||
DE Freising 1502, Missal, Missale Frisingense | 23 | T | LXX | H2 | f4 | Ev | M2 | 74 (23v) | ||
DE Konstanz 1505, Missal, Missale Constantiense | 27 | T | LXX | H2 | f4 | Ev | M2 | 84 (25v) | ||
DE Naumburg (Saale) 1501, Missal, Missale Numburgense | 32 | T | LXX | H2 | f4 | Ev | M2 | 75 (33r) | ||
AT Salzburg 1498, Missal, Missale Salisburgense | 35 | T | LXX | H2 | f4 | Ev | M2 | 79 (26r) |