Nuntiaverunt Ioanni discipulis eius

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Iesum dicens Tu es qui venturus es an alium exspectamus Cum autem venissent ad eum viri dixerunt Ioannes Baptista misit nos ad te dicens Tu es qui venturus es an alium exspectamus In ipsa autem hora multos curavit a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum Et respondens dixit illis Euntes renuntiate Ioanni quae audistis et vidistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me Et cum discessissent nuntii Ioannis coepit de Ioanne dicere ad turbas Quid existis in desertum videre arundinem vento agitatam Sed quid existis videre hominem mollibus vestibus indutum Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt Sed quid existis videre prophetam Utique dico vobis et plus quam prophetam hic est de quo scriptum est Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
Text Source L 7,18–27

Conspectus