Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus Et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius At illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei Quia dignus est ut hoc illi praestes diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis Iesus autem ibat cum illis Et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim sum dignus ut sub tectum meum intres propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus Nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic Vade et vadit et alii Veni et venit et servo meo Fac hoc et facit Quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit Amen dico vobis nec in Israel tantam fidem inveni Et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum |
Text Source | L 7,2–10 |