Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Cum cognovisset Iesus quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus Ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare Et cum ascendissent navim venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus Mare autem vento magno flante exsurgebat Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem supra mare et proximum navi fieri et timuerunt Ille autem dicit eis Ego sum nolite timere Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram in quam ibant Altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim sed soli discipuli eius abiissent aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverunt panem gratias agente Domino Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt in naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum Et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei Rabbi quando huc venisti Respondit eis Iesus et dixit Amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis Operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis dabit vobis Hunc enim Pater signavit Deus Dixerunt ergo ad eum Quid faciemus ut operemur opera Dei Respondit Iesus et dixit eis Hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille |
Text Source | J 6,15–29 |