Venerunt apostoli Thessalonicam

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Venerunt apostoli Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Iesus Christus quem ego annuntio vobis Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae Zelantes autem Iudaei assumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et assistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum Et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes Quoniam hi qui urbem concitant et huc venerunt quos suscepit Iason et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec Et accepta satisfactione a Iasone et a ceteris dimiserunt eos
Text Source Act 17,1–9

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal, Missale Dolense | 112 T Pasc H4 f6 Lc M2 86 (74r)
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 T Pasc H4 f6 Lc M2 90 (76r)