Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Fratres Nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum An aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus Omnia mihi licent sed non omnia expediunt Omnia mihi licent sed non omnia aedificat Nemo quod suum est quaerat sed quod alterius Omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam Domini est terra et plenitudo eius Si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis apponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam Si quis autem dixerit Hoc immolatum est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam conscientiam autem dico non tuam sed alterius Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia Si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite |
Text Source | 1K 10,20–31 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
GB Salisbury 1516, Missal, Missale Sarum | 7 | T | Trin | H24 | f4 | Lc | M2 | 273 (131v) | ||
GB Norwich 1400 (about), Missal, BL London Add. Ms. 25588 | 404 | T | Trin | H24 | f4 | Lc | M2 | 326 (157v) |