Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In diebus illis Locutus est Salomon Audite ergo reges et intelligite discite iudices finium terrae Praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum Quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis nec custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis Horrende et cito aparebit vobis quoniam iudicium durissimum his qui praesunt fiet Exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem eius cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi de omnibus Fortioribus autem fortior instat cruciatio |
Text Source | Sap 6,2–9 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
ES Barcelona 1498, Missal, Missale Barcinonense | 48 | T | Trin | H9 | f6 | Lc | M2 | 80 (133v) | ||
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 | T | Trin | H9 | f6 | Lc | M2 | 280 (147v) |