Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Fratres Nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientia quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus Videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et ea quae non sunt ut ea quae sunt destrueret ut non glorietur omnis caro in conspectu eius Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio ut quemadmodum scriptum est Qui gloriatur in Domino glorietur |
Text Source | 1K 1,23–31 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Mâcon 1532, Missal, Missale Matisconense | 360 | T | Trin | H18 | f4 | Lc | M2 | 145 (132r) |