Layer | L |
---|---|
Reference Number | ah53108 |
Fulltext | Salve porta perpetuae lucis fulgida Maris stella inclita domina virgo materque Dei Maria Praeelecta ipsius gratia ante saecularia tempora Cui missus Gabriel archangelus mira detulit a Deo famina mundo nunquam audita Aveto tu Maria quae totius plena muneris effulges gratia est nam tecum Dominans Ne paveas divina quia prole laetaberis te fore gravidam Quapropter es tu sola inter cunctas mulieres mater benedicta Magnus hic erit Iesus filius summi ac throni Davidis gloria et regni meta ipsius non erit aliqua Mox ad haec dicta parans credula corda concipis Dominum Sabaoth sic verbum caro factum est ex te virgo sacra Te ergo petimus ipsum pro nobis rogita salvet ut nos per omnia saecula |
Text Source | AH 53:108 cf. 7:108 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Langres 1520, Missal, Missale Lingonense | 318 | T | Adv | H4 | D | Seq | M2 | 53 (8r) | ||
BE Liège 1499, Missal, Missale Leodiense | 1 | S | Dec | 25 | Nat | Seq | M2 | 39 (9r) | ||
FR Mâcon 1532, Missal, Missale Matisconense | 360 | S | Ian | 1 | Circ | Seq | M2 | 27 (15r) |