In die illa radix Iesse qui stat

Layer G/A
Fulltext In die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum Et erit in die illa adiiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Phetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris Et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israel et dispersos Iuda colliget a quatuor plagis terrae Et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim Et volabunt in humeros Philisthiim per mare simul praedabuntur filios orientis Idumaea et Moab praeceptum manus eorum et filii Ammon obedientes erunt Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calceati Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israeli in die illa qua ascendit de terra Aegypti
Text Source Is 11,10–16

Conspectus