Damasci praepositus

Layer G/A
Fulltext Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et sic effugi manus eius Si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum huiusmodi usque ad tertium caelum Et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui Pro huiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis Nam etsi voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis me existimet supra id quod videt in me aut aliquid audit ex me Et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae qui me colaphizet Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me et dixit mihi Sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
Text Source 2K 11,32–12,9

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Augsburg 1510, Missal, Missale Augustense | 19 T LXX H2 ff Lc M2 70 (21v)
FR Strasbourg 1486-1490, Missal, Missale Argentinense | 12 T LXX H2 ff Lc M2 78 (31v)
FR Laon 1491, Missal, Missale Laudunense | 320 T LXX H2 f3 Lc M2 39 (23r)