Audi me fili et ne spernas me

Layer Lectionary
Fulltext Audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies verba mea In omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi Splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele Nequissimo in pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est Diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum Ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum Aequa vita hominibus vinum in sobrietate si bibas illud moderate eris sobrius Quae vita est ei qui minuitur vino Quid defraudat vitam mors Vinum in iucunditatem creatum est et non in ebrietatem ab initio Exsultatio animae et cordis vinum moderate potatum Sanitas est animae et corpori sobrius potus Vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit Amaritudo animae vinum multum potatum Ebrietatis animositas imprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera In convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius
Text Source Eccli=Sir 31,26–41

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Barcelona 1498, Missal, Missale Barcinonense | 48 T Trin H10 f6 Lc M2 83 (135r)
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Trin H10 f6 Lc M2 283 (149r)