Convocantes principes et seniores apostolorum

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Convocantes principes et seniores apostolorum Denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui At illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat Annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum fuerat signum istud sanitatis Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent Qui cum audissent unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu es qui fecisti caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri Et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum in eo quod manum tuam extendas ad sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Iesu Et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia
Text Source Act 4,18–31

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal, Missale Dolense | 112 T Pasc H2 f6 Lc M2 85 (73r)
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 T Pasc H2 f6 Lc M2 88 ()