Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In diebus illis Factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam a Domino dicens Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea Et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret Et factum est verbum Domini ad me dicens Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere domus Israel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israel Repente loquar adversum gentem et adversus regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei Et subito loquar de gente et de regno ut aedificem et plantem illud si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei |
Text Source | Jr 18,1–10 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
ES Barcelona 1498, Missal, Missale Barcinonense | 48 | T | Trin | H12 | f6 | Lc | M2 | 88 (137v) | ||
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 | T | Trin | H12 | f6 | Lc | M2 | 288 (151v) |