Cum audissetis verbum veritatis

Layer Lectionary
Fulltext Fratres Cum audissetis verbum veritatis Evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto qui est pignus haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis in laudem gloriae ipsius Propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius illuminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius et quae divitiae gloriae haereditatis eius in sanctis et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credimus secundum operationem potentiae virtutis eius quam operatus est in Christo
Text Source E 1,13–20

Conspectus