Concupiscite sermones meos

Layer G/A
Fulltext Concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam Clara est et quae numquam marcescit sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenitur ab his qui quaerunt illam Praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit assidentem enim illam foribus suis inveniet Cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito securus erit Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se hilariter et in omni providentia occurrit illis Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia Cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custodia legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est incorruptio autem facit esse proximum Deo Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum
Text Source Sap 6,12–21

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 T Trin H16 f4 Lc M2 185 (335)
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Trin H16 f4 Lc M2 261 ()
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Trin H16 f4 Lc M2 261 ()