Commendat caritatem suam

Layer Lectionary
Fulltext Fratres Commendat autem caritatem suam Deus in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus secundum tempus Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis nunc iustificati in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius Non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum
Text Source R 5,8–11

Conspectus