Iam advenerat vigilia

Layer G/A
Fulltext Iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum Dixerunt ergo Aegyptii: Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum Cumque extendisset Moyses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus Reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris: liberavitque Dominus in die illa Israel de manu Aegyptiorum Et viderunt Aegyptios mortuos super littus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino et dixerunt
Text Source Ex 14,24–15,1

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Bayonne 1543, Missal, Missale Baionense | 73 T Qu H6 S Proph M2 513 ()
FR Bayonne 1543, Missal, Missale Baionense | 73 T Pasc H7 S Vig.Pent Proph M2 520 (56)