Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Fratres Si etiam opertum est Evangelium nostrum in iis qui pereunt est opertum in quibus Deus huius sculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi qui est imago Dei Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nostrumnos autem servos vestros per Iesum quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis In omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur persecutionem patimur sed non derelinquimur deiicimur sed non perimus semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris Semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali Ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis |
Text Source | 2K 4,3–12 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
PL Wrocław 1483, Missal, Missale Vratislaviense | 98 | T | Trin | H1 | f6 | Lc | M2 | 114 (49v) | ||
GB Norwich 1400 (about), Missal, BL London Add. Ms. 25588 | 404 | T | LXX | H1 | f4 | Lc | M2 | 75 () |