Layer | L |
---|---|
Reference Number | ah54151 |
Fulltext | Postquam hostem poliavit ad superna Christus redit gaudia Angelorum ascendenti sicut olim descendenti parantur obsequia Super astra sublimatur non apparet absentatur corporis praesentia Cuncta tamen moderatur cuius patri coaequatur honor et potentia Modo victor modo tutus est in caelis constitutus rector super omnia Non est rursum morituros nec per mortem mundaturus hominum contagia Semel enim incarnatus semel passus semel datus pro peccatis hostia Nullam feret ultra poenam nam quietem habet plenam cum summa laetitia Cum recessit ita dixit intimavit et infixit talia discipulis Ite mundum circuite universos erudite verbis et miraculis Iam ad patrem meum ibo sed sciatis quod redibo veniet paraclitus Qui disertos et loquaces et securos et audaces faciet vos penitus Super aegros et languentes manus vestras imponentes sanitatem dabitis Universas res nocentes inimicos et serpentes et morbos fugabitis Qui fidelis est futurus et cum fide suscepturus baptismi remedium A peccatis erit purus et cum iustis habiturus sempiternum praemium |
Text Source | AH 54:151 – Adamus de Sancto Victore |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal, Missale Dolense | 112 | T | Pasc | H7 | D | Seq | M2 | 90 (78r) | ||
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 | T | Pasc | H7 | D | Seq | M2 | 94 () | ||
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 | T | Pasc | H7 | D | D.prop | Seq | M2 | 213 (96) |